Brutus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
itaque quoniam hic quod mihi deberetur se exacturum professus est, quod huic debes ego a te peto. Quidnam id ? inquam. Vt scribas, inquit, aliquid; iam pridem enim conticuerunt tuae litterae. Nam ut illos de re public libros edidisti, nihil a te sane postea
nunc vero, inquit, si es animo vacuo, expone nobis quod quaerimus. Quidnam est id? inquam. Quod mihi nuper in Tusculano in cohavisti de oratoribus, quando esse coepissent, qui etiam et quales fuissent. Quem ego sermonem cum ad Brutum tuum vel nostrum potius detulissem, magno opere hic audire se velle dixit. Itaque hunc elegimus diem, cum te sciremus esse vacuum. Qua re, si tibi est commodum, ede illa quae coeperas et Bruto et mihi.
ego vero, inquam, si potuero, faciam vobis satis. Poteris, inquit: relaxa modo paulum animum aut sane[*](sane codd.: plane Wetzel ), si potes, libera.
Nempe igitur hinc tum, Pomponi, ductus est sermo, quod erat a me mentio facta causam Deiotari fidelissimi atque optimi regis ornatissime et copiosissime a Bruto me audisse defensam. scio, inquit, ab isto initio tractum esse sermonem teque Bruti dolentem vicem quasi[*](quasi sccl. Stangl: graviter maluit Eberhard ) deflevisse iu- diciorum.vastitatem et fori. Feci, inquam, istuc quidem et saepe facio.