Brutus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
Quid Crassum, inquam, ilium censes, istius Liciniae filium, Crassi testamento qui fuit adoptatus? Summo iste quidem 30 dicitur ingenio fuisse, inquit; et vero hic Scipio, conlega meus, mihi sane bene et loqui videtur et dicere. Recte, inquam,
P. Scipionis, qui bis consul fuit, qui est Corculum dictus, alterius omnium sapientissimi, C. Laeli.—O generosam, inquit, stirpem et tamquam in unam arborem plura genera, sic in istam domum multorum insitam [atque inluminatam[*](atque inluminatam L (secl. Kayser): atque innatam Schütz: atque inseminatam Stangl: alii alia )] sapientiam!— similiter igitur suspicor, ut conferamus parva magnis, Curionis, etsi pupillus relictus est, patrio fuisse institute puro sermone adsuefactam domum; et eo magis hoc iudico quod neminem ex his quidem, qui aliquo in numero fuerunt, cognovi in omni genere honestarum artium tam indoctum, tam rudem.
nullum ille poetam noverat, nullum legerat oratorem, nullam memoriam antiquitatis conlegerat; non publicum ius, non privatum et civile cognoverat. Quamquam hoc[*](hoc vulg.: hic F: id C ) quidem fuit etiam in aliis et magnis quidem oratoribus, quos parum his instructos artibus vidimus, ut Sulpicium, ut Antonium. Sed ei tamen unum illud habebant dicendi opus elaboratum; idque cum constaret ex quinque notissimis partibus, nemo in aliqua parte earum[*]([parte] earum Vassis: partium earum Stangl ) omnino nihil poterat: in quacumque enim una plane clauderet, orator esse non posset; sed tamen alius in alia excellebat magis.