Brutus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

Respondemus eis quos non audivimus: in quo primum saepe aliter est dictum aliter ad nos relatum; deinde magni

p.1061
interest coram videre me, quem ad modum adversarius de quaque re adseveret, maxime[*](maximi Buttmann ) autem, quem ad modum quaeque res audiatur. Sed nil vitiosius quam, cum unum corpus debeat esse defensionis, nasci de integro causam, cum sit ab altero perorata.

omnium enim causarum unum est naturale principium, una peroratio; reliquae partes quasi membra suo quaeque loco locata suam et vim et dignitatem tenent. Cum autem difficile sit in longa oratione non aliquando aliquid ita dicere ut sibi ipse non conveniat[*](sibi ipse non conveniat L: sibi ipsum non conveniat Lambinus: tibi ipse non convenias Ernesti ), quanto difficilius cavere, ne quid dicas quod non conveniat eius orationi qui ante te[*](te om. HG ) dixerit ? Sed quia et labor multo maior est totam causam quam partem dicere et quia plures ineuntur gratiae si uno tempore dicas pro pluribus, idcirco hanc consuetudinem libenter adscivimus.

erant tamen quibus videretur illius aetatis tertius Curio, quia splendidioribus fortasse verbis utebatur et quia Latine non pessime loquebatur, usu, credo, aliquo domestico. Nam litterarum admodum nihil sciebat; sed magni interest quos quisque audiat cotidie domi, quibuscum loquatur a puero, quem ad modum patres, paedagogi, matres etiam loquantur. Legimus epistulas Corneliae matris Gracchorum: apparet filios non tam in gremio[*](in gremio vulg.: gremio L ) educatos quam in sermone matris. Auditus est nobis Laeliae C. F. saepe sermo: ergo illam patris elegantia tinctam vidimus et filias eius Avis ambas, quarum sermo mihi fuit notus, et neptes Licinias, quas nos quidem ambas, hanc vero Scipionis etiam tu, Brute, credo, aliquando audisti loquentem. Ego vero ac libenter quidem, inquit Brutus; et eo libentius, quod L. Crassi erat filia.