Brutus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

an censes, dum illi viguerunt quos ante dixi, non eosdem gradus oratorum vulgi iudicio et doctorum fuisse? De populo si quem ita rogavisses: Quis est in hac civitate eloquentissimus? in Antonio et Crasso aut dubitaret aut hunc alius, ilium alius diceret. Nemone Philippum tam suavem oratorem, tam gravem, tam facetum his anteferret, quem nosmet ipsi, qui haec arte aliqua volumus expendere, proximum illis fuisse diximus? Nemo profecto; id enim ipsum est summi oratoris summum oratorem populo videri.

qua re tibicen Antigenidas dixerit discipulo sane[*](dixerit sane discipulo Madvig ) frigenti ad populum: Mihi cane et Musis; ego huic Bruto dicenti, ut solet, apud multitudinem, Mihi cane et populo, mi Brute, dixerim, ut qui audient quid efficiatur, ego etiam cur id efficiatur intellegam. Credit eis[*](his L, corr. vulg. ) quae dicuntur qui audit oratorem, vera putat, adsentitur probat, fidem facit oratio: tu artifex quid quaeris amplius?

delectatur audiens multitudo et ducitur oratione et quasi voluptate quadam perfun— ditur: quid habes quod disputes? Gaudet dolet, ridet plorat, favet odit, contemnit invidet, ad misericordiam inducitur, ad pudendum, ad pigendum; irascitur mitigatur[*](mitigatur Schütz: miratur L ), sperat timet; haec perinde accidunt, ut eorum qui adsunt mentes verbis et sententiis et actione tractantur; quid est quod exspectetur docti alicuius sententia? Quod enim probat multitude, hoc idem doctis probandum est[*](quod... probandum est secl. Campe ). Denique hoc specimen est popularis iudici, in quo numquam fuit populo cum doctis intellegentibusque dissensio[*](in quo ...dissensio secl. Eberhard ).