Brutus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

cum multi essent oratores in vario genere dicendi, quis umquam ex his

p.1055
excellere iudicatus est vulgi iudicio qui non idem a doctis probaretur? Quando autem dubium fuisset[*](fuisset L: fuit Eberhard ) apud patres nostros eligendi cui patroni daretur optio quin aut Antonium optaret aut Crassum? Aderant[*](At erant maluit Ernesti ) multi alii; tamen utrum de his potius dubitasset aliquis, quin alterum nemo. Quid, adulescentibus nobis cum esset Cotta et Hortensius, num quis, cui[*](cui vulg.: quo L ) quidem eligendi potestas esset, quemquam his anteponebat?

tum Brutus: Quid tu, inquit, quaeris alios? de te ipso nonne quid optarent rei, quid ipse Hortensius iudicaret videbamus? qui cum partiretur tecum causas,— saepe enim interfui—perorandi locum, ubi plurimum pollet oratio, semper tibi relinquebat. Faciebat ille quidem, inquam, et mihi benevolentia, credo, ductus tribuebat omnia. Sed ego quae de me populi sit opinio nescio; de reliquis hoc adfirmo, qui vulgi opinione disertissimi habiti sint, eosdem intellegentium quoque iudicio fuisse probatissimos.

nec enim posset idem Demosthenes dicere quod dixisse Antimachum clarum poetam ferunt: qui cum convocatis auditoribus legeret eis magnum illud quod novistis volumen suum et eum legentem omnes praeter Platonem reliquissent, Legam, inquit, nihilo minus: Plato enim mihi unus instar est centum milium[*](centum milium Camerarius: omnium m. ilium L ). Et recte; poema enim reconditum paucorum adprobationem, oratio popularis adsensum vulgi debet movere[*](movere BM2: moveri L ). At si eundem hunc Platonem unum auditorem haberet Demosthenes, cum esset relictus a ceteris, verbum facere non posset.