Brutus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

ex his Cotta et Sulpicius cum meo iudicio tum omnium facile primas tulerunt. Hic Atticus: Quo modo istuc dicis, inquit, cum tuo iudicio turn omnium? Semperne in oratore probando aut improbando vulgi iudicium cum intellegentium iudicio congruit? An alii probantur a multitudine[*](a mult. vulg. ), alii autem ab eis[*](ab eis codd. det.: ab his L ) qui intellegunt? Recte requiris,'inquam, Attice; sed audies ex me fortasse quod non omnes probent.

an tu, inquit, id laboras, si huic[*](laboras, si huic Manutius: laborasse huic L ) modo Bruto probaturus es? Plane, inquam, Attice, disputationem hanc de oratore probando aut improbando[*](de... improbando secl. Schütz ) multo malim tibi et Bruto placere, eloquentiam autem meam populo probari velim. Etenim necesse est, qui ita dicat, ut a multitudine probetur, eundem doctis probari. Nam quid in dicendo rectum sit aut pravum ego iudicabo, si modo is sum qui id possim aut sciam iudicare; qualis vero sit orator ex eo quod[*](quod quis maluit Jahn: quod ipse Weidner ) is dicendo efficiet poterit intellegi.

tria sunt enim, ut quidem ego sentio, quae sint efficienda dicendo: ut doceatur is apud quem dicetur[*](dicetur L: dicatur codd. det. ), ut delectetur, ut moveatur vehementius. Quibus virtutibus oratoris horum quidque efficiatur aut quibus vitiis orator aut non adsequatur haec aut etiam in his labatur et cadat,

p.1054
artifex aliquis iudicabit. Efficiatur autem ab oratore necne, ut ei qui audiunt[*](audiunt L: audiant Ernesti: audient codd. det. ) ita afficiantur ut orator velit, vulgi adsensu et populari adprobatione iudicari solet. Itaque numquam de bono oratore aut non bono doctis hominibus cum populo dissensio fuit.