Brutus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
sed omnium oratorum sive rabularum, qui et plane indocti et inurbani[*](et inurbani codd. det.: aut inurbani L ) aut rustici etiam fuerunt, quos quidem ego cognoverim, solutissimum in dicendo et acutissimum iudico nostri ordinis Q. Sertorium, equestris C. Gargonium. Fuit etiam facilis et expeditus ad dicendum et vitae splendore multo et ingenio sane probabili T. Iunius L. F. tribunicius, quo accusante P. Sextius praetor designatus damnatus est ambitus; is processisset honoribus longius, nisi semper infirma atque etiam aegra valetudine fuisset.
atque ego praeclare intellego me in eorum commemoratione versari qui nec habiti sint oratores neque fuerint[*](sint ... fuerint C: sunt ... fuerunt H ), praeteririque a me aliquot ex veteribus commemoratione aut laude dignos. Sed hoc quidem ignoratione; quid enim est superioris aetatis quod scribi possit[*](sciri possit maluit Eberhard ) de eis, de quibus nulla monumenta loquuntur nec aliorum nec ipsorum? de his autem, quos ipsi vidimus, neminem fere praetermittemus[*](praetermittemus Bake: praetermittimus L )
volo enim sciri[*](sciri codd. det.: scire L ) in tanta et tam vetere re publica maximis praemiis eloquentiae propositis omnis cupisse dicere, non plurimos ausos esse, potuisse paucos. Ego tamen ita de uno quoque dicam ut intellegi possit quem existimem clamatorem, quem oratorem fuisse. Isdem fere temporibus aetate inferiores paulo quam Iulius, sed aequales propemodum fuerunt C. Cotta P. Sulpicius Q. Varius Cn. Pomponius C. Curio L. Fufius M. Drusus P. Antistius; nec ulla aetate uberior oratorum fetus fuit.