Brutus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
festivitate igitur et facetiis, inquam, C. Iulius L.F. et superioribus et aequalibus suis omnibus praestitit oratorque fuit minime ille quidem vehemens, sed nemo umquam urbanitate, nemo lepore, nemo suavitate conditior. Sunt eius aliquot orationes, ex quibus sicut ex eiusdem tragoediis lenitas eius non sine nervis perspici potest.
eius aequalis P. Cethegus, cui de re publica satis suppeditabat oratioto—tam enim tenebat eam penitusque cognoverat; itaque in senatu consularium auctoritatem adsequebatur—; sed in causis publicis nihil, in privatis[*](in privatis vulg.: privatis L ) satis veterator videbatur. Erat[*](erat vulg.: erant L ) in privatis causis Q. Lucretius Vispillo et acutus et iuris peritus; nam Ofella[*](Ofella Victor Pisanus: a filia L ) contionibus aptior quam iudiciis.
cuius auditor P. Orbius meus fere aequalis in dicendo non nimis exercitatus, in iure autem civili non inferior quam magister fuit. Nam T. Aufidius, qui vixit ad summam senectutem, volebat esse similis horum eratque et bonus vir et innocens, sed dicebat parum; nec sane plus frater eius M. Vergilius[*](Virgilius F ), qui tribunus plebis L. Sullae[*](Sullae F2: Syllae L ) imperatori diem dixit. Eius conlega P. Magius in dicendo paulo tamen copiosior.