Brutus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

horum aetati prope coniunctus L. Gellius[*](Gellius est Stangl ) non tam vendibilis orator, quamvis[*](quamvis Jeep: quam ut L ) nescires quid ei deesset; nec enim erat indoctus nec tardus ad excogitandum nec Romanarum rerum immemor et verbis solutus satis; sed in magnos oratores inciderat eius aetas; multam tamen operam amicis et utilem praebuit, atque ita diu vixit ut multarum aetatum

p.1051
oratoribus implicaretur.

multum etiam in causis versabatur[*](versabatur Kayser: versaretur L: versatus est Stangl ) isdem fere temporibus D. Brutus, is qui consul cum Mamerco fuit, homo et Graecis doctus litteris et Latinis. Dicebat etiam L. Scipio non imperite Gnaeusque Pompeius Sex. F. aliquem[*](at aliquem vulg.: at quem H1: at quem C ) numerum obtinebat. Nam Sex. frater eius praestantissimum ingenium contulerat ad summam iuris civilis et ad perfectam[*](perfectam vulg.: perfectum L ) geometriae et[*](et add. vulg. ) rerum Stoicarum scientiam. †Item in iure et ante hos[*](scientiam item in iure, et ante hos C: item in iure eminuerat ante Prohasel. Glossema in verbis simili ratione inesse putat Martha: magnus L: cognitus Rau: simili ratione prope maluit Schütz: prope sim. ulla oratione Bake ) M. Brutus et paulo post eum C. Billienus homo per se magnus prope simili ratione summus evaserat; qui consul factus esset, nisi in Marianos consulatus et in eas petitionis angustias incidisset.

cn. autem Octavi eloquentia, quae fuerat ante consulatum ignorata, in consulatu multis contionibus est vehementer probata. Sed ab eis, qui tantum in dicentium numero, non in oratorum fuerunt, iam ad oratores revertamur. Censeo, inquit Atticus; eloquentis enim videbare, non sedulos velle conquirere.