Brutus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

habebat enim flebile quiddam [in questionibus[*](in questionibus secl. Weidner: conquestionibus maluit Lambinus )] aptumque cum ad fidem faciendam tum ad misericordiam commovendam: ut verum videretur in hoc illud, quod Demosthenem ferunt ei, qui quaesivisset quid primum esset in dicendo, actionem; quid secundum, idem et idem tertium respondisse. Nulla[*](nulla L: nec ulla Schenkl ) res magis penetrat in animos

p.1042
eosque fingit format flectit talisque oratores videri facit, qualis ipsi se videri volunt.

huic alii parem esse dicebant, alii anteponebant L. Crassum. Illud quidem certe omnes ita iudicabant, neminem esse qui horum altero utro patrono cuiusquam ingenium requireret. Equidem quamquam Antonio tantum tribuo quantum supra dixi, tamen Crasso nihil statuo fieri potuisse perfectius. Erat summa gravitas, erat cum gravitate iunctus facetiarum et urbanitatis oratorius, non scurrilis lepos, Latine loquendi accurata et sine molestia diligens elegantia, in disserendo mira explicatio; cum de iure civili, cum de aequo et bono disputaretur[*](disputaretur L: disputabatur Eberhard ), argumentorum et similitudinum copia.

nam ut Antonius coniectura movenda aut sedanda suspicione aut excitanda[*](aut excitanda secl. Kayser ) incredibilem vim habebat: sic in interpretando, in definiendo, in explicanda aequitate nihil erat Crasso copiosius; idque cum saepe alias tum apud centumviros in M'. Curi causa cognitum est.