Brutus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

ita enim multa tum contra scriptum pro aequo et bono dixit, ut hominem acutissimum Q. Scaevolam et in iure, in quo illa causa vertebatur, paratissimum obrueret argumentorum exemplorumque copia; atque ita tum ab his patronis aequalibus et iam[*](et iam M: etiam C ) consularibus causa illa dicta est, cum uterque ex contraria parte ius civile defenderet, ut eloquentium iuris peritissimus Crassus, iuris peritorum eloquentissimus Scaevola putaretur. Qui quidem cum peracutus esset ad excogitandum quid in iure aut in aequo verum aut esset aut non esset, tum verbis erat ad rem cum[*](cum om. BHM ) summa brevitate mirabiliter aptus.

qua re sit nobis orator in hoc interpretandi explanandi edisserendi genere mirabilis, sic ut[*](sic ut GM: sicut C ) simile nihil viderim; in augendo, in ornando, in refellendo magis existimator metuendus quam

p.1043
admirandus orator. verum ad Crassum revertamur. Tum Brutus:

etsi satis, inquit[*](inquit om. BHM ), mihi videbar habere[*](haberi L ) cognitum Scaevolam ex eis[*](his L ) rebus quas audiebam saepe ex C. Rutilio, quo utebar[*](utebar vulg.: utebatur L: utebamur Gebhart: quo utebatur perfamiliariter (perquam familiariter Eberhard) Scaevola, ut nosti Kayser ) propter familiaritatem Scaevolae nostri, tamen ista mihi eius dicendi tanta laus nota non erat; itaque cepi voluptatem tam ornatum virum tamque excellens ingenium fuisse in nostra re publica.