Brutus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
quam multi enim iam oratores commemorati sunt et quam diu in eorum enumeratione versamur, cum tamen[*](cum tamen L: quam tamen Bake: cum tandem Campe ) spisse atque ViX, ut dudum ad Demosthenem et Hyperidem, sic nunc ad Antonium Crassumque pervenimus! Nam ego sic existimo, hos oratores fuisse maximos et in his primum cum Graecorum gloria Latine dicendi copiam aequatam.
Omnia veniebant Antonio in mentem; eaque suo quaeque loco, ubi plurimum proficere et valere possent, ut ab imperatore equites pedites levis armatura, sic ab illo in maxime opportunis orationis partibus conlocabantur. Erat memoria summa, nulla meditationis suspicio; imparatus semper aggredi ad dicendum videbatur, sed ita erat paratus ut iudices illo dicente non numquam viderentur non satis
verba ipsa non illa quidem elegantissimo sermone—itaque diligenter loquendi laude caruit neque tamen est admodum inquinate locutus—, sed illa, quae propria[*](propria Lambinus: proprie L ) laus oratoris est in verbis[*](sed... verbis secl. Eberhard ),—nam ipsum Latine loqui est illud quidem, ut paulo ante dixi, in magna laude ponendum, sed non tam sua sponte quam quod est a plerisque neglectum: non enim tam praeclarum est scire Latine quam turpe nescire, neque tam id mihi oratoris boni quam civis Romani proprium videtur;—sed tamen Antonius in verbis et eligendis, neque id ipsum tam leporis causa quam ponderis, et conlocandis et comprehensione[*](comprehensione cod. det.: compressione L ) devinciendis nihil non ad rationem et tamquam ad artem dirigebat; verum multo magis hoc idem in sententiarum ornamentis et conformationibus. quo genere quia praestat omnibus Demosthenes, idcirco a doctis oratorum est princeps iudicatus. Sxh/mata enim quae vocant Graeci, ea maxime ornant oratorem[*](oratorem L: orationem Lambinus ) eaque[*](eaque L: quae Jahn: atque Stangl ) non tam in verbis pingendis habent pondus quam in inluminandis sententiis. sed cum haec magna in Antonio tum actio singularis; quae si partienda est in gestum atque vocem, gestus erat non verba exprimens, sed cum sententiis congruens: manus umeri latera supplosio pedis status incessus omnisque motus [cum verbis sententiisque consentiens[*](cum ... consentiens secl. Schütz )]; vox permanens, verum subrauca natura. Sed hoc vitium huic uni in bonum convertebat.