Brutus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
et ego: Non, inquam, Brute, sine causa, propterea quod istorum in dialecticis omnis cura consumitur, vagum illud orationis et fusum et multiplex non adhibetur genus. Tuus autem avunculus, quem ad modum scis, habet a Stoicis id quod ab illis petendum fuit; sed dicere didicit a dicendi magistris eorumque more se exercuit. Quod si omnia a philosophis essent petenda, Peripateticorum institutis[*](atque Academicorum inst. Martha ) commodius fingeretur oratio.
quo magis tuum, Brute, iudicium probo, qui eorum [id est ex vetere Academia[*](id est ... Academia secl. Lambinus )] philosophorum sectam secutus es, quorum in doctrina atque praeceptis disserendi ratio coniungitur cum suavitate dicendi et copia; quamquam ea ipsa Peripateticorum Academicorumque consuetudo in ratione[*](cons. ratione Kayser ) dicendi[*](docendi Martha ) talis est ut nec perficere oratorem possit ipsa per sese nec sine ea orator esse perfectus. Nam ut Stoicorum astrictior est oratio aliquantoque contractior quam aures populi requirunt, sic illorum liberior et latior quam patitur consuetudo iudiciorum et fori. Quis enim uberior in dicendo Platone?
iovem sic aiunt[*](sic aiunt Schütz: sic ut aiunt L ) philosophi, si Graece loquatur, loqui. Quis Aristotele nervosior, Theophrasto dulcior? Lectitavisse Platonem studiose, audivisse etiam Demosthenes dicitur—idque apparet ex genere et granditate verborum; dicit etiam in quadam epistula hoc ipse de sese—, sed et huius oratio in philosophiam tralata pugnacior, ut ita dicam, videatur[*](videatur Ernesti: videtur L ) et illorum in iudicia pacatior.