Brutus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
nunc reliquorum oratorum aetates, si placet, et gradus persequamur. Nobis vero, inquit [*](inquit add. vulg.: om. L ) Atticus, et vehementer quidem, ut pro Bruto etiam respondeam. Curio fuit igitur eiusdem aetatis fere sane inlustris orator, cuius de ingenio ex orationibus eius existimari potest: sunt enim et aliae et
praeclare, inquit Brutus, teneo qui istam turbam voluminum effecerit. Et ego [inquam[*](inquam intellego L: intellego, inquam Schütz: inquam secl. Friedrich )]: Intellego, Brute, quem dicas; certe enim et boni aliquid adtulimus iuventuti, magnificentius quam fuerat genus dicendi et ornatius; et nocuimus fortasse, quod veteres orationes post nostras, non a me quidem— meis enim illas antepono—, sed a plerisque legi sunt desitae. Me numera[*](me numera Weidner: enumera L: numera ... me Ernesti ), inquit, in plerisque; quamquam video mihi multa legenda iam te auctore, quae antea contemnebam.
atqui haec, inquam, de incestu laudata oratio puerilis est locis multis: de amore, de tormentis, de rumore loci sane inanes, verum tamen nondum tritis nostrorum hominum auribus nec erudita civitate tolerabiles. Scripsit etiam alia non nulla et multa dixit et illustria et[*](et illustria et vulg.: illustri et in L: et illustri in numero [patronorum] Martha ) in numero patronorum fuit, ut eum mirer, cum et vita[*](et vita Jahn ) suppeditavisset et splendor ei non defuisset, consulem non fuisse.