Brutus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
habemus[*](Habemus L: habeamus Madvig ) igitur in Stoicis oratoribus Rutilium, Scaurum in antiquis; utrumque tamen laudemus, quoniam per illos ne haec quidem in civitate genera hac oratoria laude caruerunt. Volo enim ut in scaena sic etiam[*](etiam om. BHM, secl. Omnibonus ) in foro non eos modo laudari, qui celeri motu et difficili utantur, sed eos etiam quos statarios appellant, quorum sit illa simplex in agendo veritas, non molesta.
et quoniam Stoicorum est facta mentio, Q. Aelius Tubero fuit illo tempore, L. Paulli nepos; nullo in oratorum numero, sed vita severus et congruens cum ea disciplina quam colebat, paulo etiam durior; qui quidem[*](quidem om. BHM tribunatu Schütz: triumviratu L ) in tribunatu iudicaverit[*](iudicaverat BHMG ) contra P. Africani avunculi sui testimonium vacationem augures quo minus iudiciis operam darent non habere; sed ut[*](sed ut L: et ut Bake ) vita sic oratione durus incultus horridus; itaque honoribus maiorum respondere non potuit. Fuit autem constans civis et fortis et in primis Graccho[*](C.Graccho maluitStangl) molestus, quod indicat Gracchi in eum oratio. Sunt[*](Sunt... disputando secl. Simon ) etiam in Gracchum Tuberonis ; is fuit[*](is fuit... disputando secl. Kayser ) mediocris in dicendo, doctissimus in disputando[*](Sunt... disputando secl. Simon ). Tum Brutus:
quam hoc idem in nostris contingere intellego quod in Graecis, ut omnes fere Stoici prudentissimi in disserendo sint et id arte faciant sintque architecti paene verborum, idem traducti a disputando ad dicendum inopes reperiantur. Vnum excipio Catonem, in quo perfectissimo Stoico summam eloquentiam non desiderem, quam exiguam