Brutus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

hic optimus illis temporibus est patronus habitus eoque forum tenente plura fieri iudicia coeperunt. Nam et quaestiones perpetuae hoc adulescente constitutae sunt quae antea nullae fuerunt; L. enim Piso tribunus plebis legem primus de pecuniis repetundis Censorino et Manilio consulibus tulit—ipse etiam Piso et causas egit et multarum legum aut auctor aut dissuasor fuit, isque et orationes reliquit, quae iam evanuerunt, et annalis sane exiliter scriptos—; et iudicia populi, quibus aderat[*](quibus aderat Carbo secl. Eberhard ) Carbo, iam magis patronum desiderabant, tabella data; quam legem L. Cassius Lepido et Mancino consulibus tulit[*](quam ... tulit secl. Bake ).

vester etiam D. Brutus M. filius, ut ex familiari eius

L. Accio poeta sum audire solitus, et dicere non inculte solebat et erat cum litteris Latinis tum etiam Graecis ut temporibus illis eruditus. Quae tribuebat[*](tribuebat Tallemand codicem inferioris notae secutus: tribuerat L ) idem Accius etiam Q. Maximo L. Paulli nepoti; et vero ante Maximum illum Scipionem, quo duce privato Ti. Gracchus occisus esset, cum omnibus in rebus vehementem tum acrem aiebat in dicendo fuisse.

tum etiam P. Lentulus ille princeps ad rem publicam dumtaxat quod opus esset satis habuisse eloquentiae dicitur; isdemque temporibus L. Furius Philus perbene[*](pe belle BHM1 ) Latine loqui putabatur litteratiusque[*](literatusque BHMG ) quam ceteri; P. Scaevola valde.prudenter et acute; paulo etiam copiosius nec multo minus prudenter M'. Manilius. Appi Claudi volubilis, sed paulo fervidior oratio. Erat[*](oratio. Erat Friedrich: oratio erat L: oratio. Erant Weidner: erat oratio vwlg. ) in aliquo numero etiam M. Fulvius Flaccus et C. Cato, Africani sororis filius,

p.1032
mediocres oratores; etsi Flacci scripta sunt, sed ut studiosi litterarum. Flacci autem aemulus P. Decius fuit, non infans ille quidem, sed ut vita sic oratione etiam turbulentus.