Brutus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
M. Drusus C. F., qui in tribunatu C. Gracchum conlegam iterum tribunum fregit[*](fregit Victor. Pisanus: fecit L ), vir et oratione gravis et auctoritate, eique proxime adiunctus C. Drusus frater fuit. Tuus etiam gentilis, Brute, M. Pennus facete[*](facete Lambinus: facile L ) agitavit in tribunatu C. Gracchum, paulum[*](C. Gracchum paulum vulg.: paulum C. Gracchum L ) aetate antecedens. Fuit enim M. Lepido[*](M. FO: L. C ) et[*](et secl. vulg. ) L. Oreste consulibus quaestor Gracchus, tribunus Pennus, illius Marci filius, qui cum Q. Aelio consul fuit; sed is omnia summa sperans aedilicius est mortuus. Nam de T. Flaminino[*](Flaminino OG: Flaminis C ), quem ipse vidi, nihil accepi nisi Latine diligenter locutum.
his adiuncti sunt C. Curio M. Scaurus P. Rutilius C. Gracchus. De Scauro et Rutilio breviter licet dicere, quorum neuter summi oratoris habuit laudem, et est [*](et est uterque Stangl: et uterque L: at uterque est Martha ) uterque in multis causis versatus. Erat in quibusdam laudandis viris, etiam si maximi ingeni non essent, probabilis[*](erant ... laudandi viri et, vel si... probabiles Stangl: erat. In quibusdam laudandis viris etiamsi .. . probabiles L: Erat in quibusdam laudandis viris ... probabilis tamen industria Peter: erat: in quibusdam laudandi viri ... probabiles Orelli ) tamen industria; quamquam his quidem non omnino ingenium, sed oratorium[*](oratorium FH: oratorum C ) ingenium defuit. Neque enim refert videre quid dicendum sit, nisi id queas solute et suaviter dicere; ne id quidem satis est, nisi id quod dicitur fit voce voltu motuque conditius.
quid dicam opus esse doctrina? sine qua etiam si quid bene dicitur adiuvante natura, tamen id, quia fortuito fit, semper paratum esse non potest. In Scauri oratione, sapientis hominis et recti, gravitas summa et naturalis quaedam inerat auctoritas, non ut causam, sed