Brutus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

vtinam in Ti. Graccho Gaioque Carbone talis mens ad rem publicam bene gerendam fuisset, quale ingenium ad bene dicendum fuit: profecto nemo his viris gloria praestitisset. Sed eorum alter propter turbulentissimum tribunatum, ad quem ex invidia foederis Numantini bonis iratus accesserat, ab ipsa re publica est interfectus; alter propter perpetuam in populari ratione levitatem morte voluntaria se a severitate iudicum vindicavit. Sed fuit uterque summus orator.

atque hoc memoria patrum teste dicimus[*](dicimus vulg.: didicimus BHMO2G2 ); nam et Carbonis et Gracchi habemus orationes nondum satis splendidas verbis, sed acutas prudentiaeque plenissimas. Fuit Gracchus[*](Gracchus L: Ti. Gracchus Stangl ) diligentia Corneliae matris a puero doctus et Graecis litteris eruditus. Nam semper habuit exquisitos e Graecia magistros, in eis iam adulescens Diophanem Mytilenaeum Graeciae temporibus illis disertissimum. Sed ei[*](ei Lambinus: et L ) breve tempus ingeni augendi et declarandi fuit;

carbo, quoi[*](quoi Friedrich: cui Aldus: quo L: quod vulg.: quoad Lambinus ) vita suppeditavit, est in multis iudiciis causisque cognitus. Hunc qui audierant prudentes homines, in qui— bus familiaris noster L. Gellius, qui se illi contubernalem in consulatu fuisse narrabat, canorum oratorem et volubilem et satis acrem atque eundem et vehementem et valde

p.1031
dulcem et perfacetum fuisse dicebat; addebat[*](dicebant, addebant Lambinus ) industrium etiam et diligentem et in exercitationibus commentationibusque[*](commentationibus vulg.: commendationibus L ) multum operae solitum esse ponere.