Partitiones Oratoriae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

restant actionis: cuius alterum est praecipiendi genus, quod ad rationem offici pertinet, ut quem ad modum sint colendi parentes; alterum autem ad sedandos animos et oratione sanandos, ut in consolandis maeroribus, ut in iracundia comprimenda aut in timore deleniendo aut in cupiditate minuenda. Cui quidem generi contrarium est disputandi genus ad eosdem illos animi motus, quod in amplificanda oratione saepe faciendum est, vel gignendos vel concitandos.

atque haec fere est partitio consultationum. C. Cognovi, sed quae sit ratio in his inveniendi et disponendi requiro. P. Quid, tu[*](tu om. P ) aliamne[*](quidne P ) censes ac non[*](ac non Stroebel: annon P: et non codd. ) eandem quae est exposita, ut ex eisdem locis ad fidem et ad inveniendum ducantur omnia? Conlocandi autem quae est exposita in aliis ratio, eadem huc transferetur.

p.3020

C. Cognita igitur omni distributione propositorum causarum nobis genera et praecepta restant.

P. Admodum. Et earum quidem forma duplex est: quarum altera delectationem sectatur aurium[*](altera ... aurium om. P ), altera, ius[*](alterius codd. dett. ) ut obtineat probet efficiat quod agit, unde omnis est suscepta contentio. Itaque illud superius exornatio dicitur: quod cum latum genus esse potest saneque varium, unum ex eo deligimus, quod ad laudandos claros viros suscipimus et ad improbos vituperandos. Genus enim nullum est orationis quod aut uberius ad dicendum aut utilius civitatibus esse possit aut in quo magis orator in cognitione virtutum vitiorumque versetur. Reliquum autem genus causarum aut in provisione posteri temporis aut in praeteriti disceptatione versatur; quorum alterum deliberationis est alterum iudici.

ex qua partitione tria genera causarum exstiterunt: unum, quod a meliore parte laudationis est appellatum, deliberationis alterum, tertium iudiciorum. Quam ob rem de primo primum, si placet, disputemus. C. Mihi vero placet.

P. Ac laudandi vituperandique rationes, quae non ad bene dicendum solum sed etiam ad honeste vivendum valent, exponam breviter atque a principiis exordiar et laudandi et vituperandi.

omnia enim sunt profecto laudanda quae coniuncta cum virtute sunt, et quae cum vitiis vituperanda. Quam ob rem finis alterius est honestas alterius turpitude. Conficitur autem genus hoc dictionis narrandis exponendisque factis, quod sine ullis argumentationibus ad animi motus leniter tractandos magis quam ad fidem faciendam aut confirmandam accommodatur. Non enim dubia firmantur, sed ea quae certa aut pro certis posita sunt augentur. Quam ob rem ex eis quae ante dicta sunt et narrandi et augendi praecepta repetentur.

et quoniam in his causis omnis ratio fere ad voluptatem

p.3021
auditoris et ad delectationem refertur, utendum erit in eis ornata oratione et[*](in eis ornata oratione et Friedrich: eis in oratione vulg. (in iis P)) singulorum verborum insignibus, quae habent plurimum suavitatis—id fit, si factis verbis aut vetustis aut translatis frequenter utamur—, et ipsa[*](et in ipsa codd. dett. ) constructione verborum, ut paria paribus et similia similibus saepe referantur, ut contraria, ut geminata, ut circumscripta numerose, non ad similitudinem versuum, sed ad explendum aurium sensum apto quodam quasi verborum modo.