Partitiones Oratoriae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

C. Quoniam et de ipso oratore et de oratione dixisti, expone eum mihi nunc quem ex tribus extremum proposuisti quaestionis locum. P. Duo sunt ut in initio dixi quaestionum genera, quorum alterum finitum temporibus et personis causam appello, alterum infinitum nullis neque personis neque temporibus notatum propositum voco. Sed est[*](est om. P ) propositum quasi[*](propositum latis P: consultatio codd.: propositum quasi latior pars causae quaedam Orelli, alii aliter ) pars causae controversiae[*](controversiae P, secl. Kayser ) ; inest enim infinitum in definito et ad illud tamen referuntur omnia.

quam ob rem prius de proposito dicamus: cuius genera sunt duo, cognitionis alterum; eius scientia est finis, ut verine sint sensus: alterum actionis; quod refertur ad faciendum quid, ut si quaeratur quibus officiis amicitia colenda sit. Rursus superioris genera sunt tria: sit necne sit et quid sit et quale sit. Sit necne sit, ut ius in natura sit an in more; quid autem sit, sic: sitne ius id quod maiori parti sit utile; quale autem sit, sic: iuste vivere sitne utile.

actionis autem duo sunt genera: unum ad persequendum aliquid aut declinandum, ut quibus rebus adipisci gloriam possis aut quo modo invidia vitetur; alterum, quod ad aliquam commoditatem usumque referatur[*](referatur vulg.: refertur codd. ), ut quem ad modum sit[*](quomodo sit P ) res publica administranda aut quem ad modum in paupertate vivendum.

rursus autem ex cognitionis consultatione, ubi sit necne sit aut fuerit futurumve sit quaeritur, unum genus est quaestionis, possitne aliquid effici, ut cum quaeritur ecquisnam perfecte sapiens esse possit; alterum, quem ad modum quidque fiat, ut quonam pacto virtus pariatur, naturane an ratione an usu ? Cuius generis omnes sunt in quibus, ut in obscuris naturalibusque quaestionibus, causae rationesque rerum explicantur.

illius autem generis, in quo quid sit id de quo

p.3019
agitur quaeritur, duo sunt genera[*](genera secl. Friedrich ) : quorum in altero disputandum est aliud an idem sit, ut pertinacia et[*](et om. P ) perseverantia; in altero autem descriptio generis alicuius et quasi imago est exprimenda, ut qualis sit avarus aut qui sit superbus.

tertio autem in genere, in quo quale sit quaeritur, aut de honestate aut de utilitate aut de aequitate dicendum est. De honestate sic, ut honestumne sit pro amico periculum aut invidiam subire. De utilitate autem sic, ut sitne utile in re publica administranda versari. De aequitate autem sic, ut sitne aequum amicos cognatis anteferre. Atque in hoc eodem genere, in quo quale sit quaeritur, exoritur aliud quoddam disputandi genus. Non enim simpliciter solum quaeritur quid honestum sit, quid utile, quid aequum, sed etiam ex comparatione quid honestius, quid utilius, quid aequius, atque etiam quid honestissimum, quid utilissimum, quid aequissimum; cuius generis illa sunt, quae praestantissima sit dignitas vitae. Atque ea quidem quae dixi cognitionis sunt omnia.