Partitiones Oratoriae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
adhibendaque frequentius etiam illa ornamenta rerum, sive quae[*](quae om. P ) admirabilia sive nec opinata sive significata monstris prodigiis et oraculis sive quae videbuntur ei de quo agemus cecidisse divina atque fatalia. Omnis enim exspectatio eius qui audit et admiratio et improvisi exitus habent aliquam in audiendo voluptatem.
sed quoniam tribus in generibus bona malave versantur, externi et corporis et animi[*](externi ... animi del. Sauppe: externis codd. dett. ) prima sint externa, quae ducantur a genere; quo breviter modiceque laudato aut, si erit infame, praetermisso, si humile, vel praeterito vel ad augendam eius quem laudes gloriam tacto[*](tacito P: accito vel ascito Piderit ), deinceps, si res patietur, de fortunis erit facultatibusque dicendum. Postea de corporis bonis; in quibus, quod quasi[*](quod quasi vulg.: quid P: quidem codd. dett. ) virtutem maxime significat, facillime forma laudatur.
deinde est ad facta veniendum, quorum conlocatio triplex est: aut enim temporum servandus ordo est aut in primis recentissimum quidque dicendum aut multa et varia facta in propria virtutum genera sunt digerenda[*](digerenda Lambinus: dirigenda codd. ). Sed hic locus virtutum atque vitiorum latissime patens ex multis et variis disputationibus nunc in quandam angustam et brevem concludetur.
est igitur vis virtutis duplex: aut enim scientia cernitur virtus aut actione. Nam quae prudentia, quae calliditas quaeque gravissimo nomine sapientia
temperantia autem in suas itidem res et in communes distributa est duobusque modis in rebus commodis[*](in rebus commodis om. P ) cernitur, et ea quae absunt non expetendo et ab eis quae in potestate sunt abstinendo. In rebus autem[*](autem om. P ) incommodis est itidem duplex: nam quae venientibus malis obstat, fortitudo, quae quod iam adest tolerat et perfert, patientia nominatur. Quae autem haec uno genere complectitur, magnitude animi dicitur; cuius est liberalitas in usu pecuniae simulque altitudo animi in capiendis incommodis et maxime iniuriis et omne quod est eius generis grave sedatum non turbulentum[*](grave ... turbulentum secl. Lambinus: non turbulentum om. P ) .
in communione autem quae posita pars est, iustitia dicitur eaque erga deos religio, erga parentes pietas vulgo autem bonitas[*](vulgo autem bonitas del. Schütz ) , creditis in rebus fides, in moderatione animi advertendi lenitas, amicitia in benevolentia nominatur. atque hae quidem virtutes cernuntur in agendo. 'Sunt autem aliae quasi ministrae comitesque sapientiae; quarum altera quae sint in disputando vera atque falsa quibusque positis quid sequatur distinguit et iudicat, quae virtus omnis in ratione scientiaque disputandi sita est, altera autem oratoria.