Partitiones Oratoriae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

C. Habeo ista; nunc ea quae, cum quale sit quippiam disceptatur, quaeri ex utraque parte deceat velim audire. P. Confitentur in isto genere qui arguuntur, se id fecisse ipsum in quo reprehenduntur; sed quoniam iure se fecisse dicunt, iuris est omnis ratio nobis explicanda. Quod et dividitur in duas primas partis, naturam atque legem, et utriusque generis vis in divinum et humanum ius est distributa; quorum aequitatis est unum, alterum religionis.