Partitiones Oratoriae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

aequitatis autem vis est duplex: cuius altera derecta[*](derecta P: directa Orelli: directi codd. dett.: directo et vulg. ) veri et iusti et, ut dicitur, aequi et boni ratione defenditur; altera ad vicissitudinem referendae gratiae pertinet; quod in beneficio gratia, in iniuria poenitio nominatur. Atque haec communia sunt naturae atque legis; sed propria legis et ea quae scripta sunt, et ea quae sine litteris aut gentium iure aut maiorum more retinentur. Scriptorum autem privatum aliud est, publicum aliud: publicum lex senatus consultum foedus, privatum tabulae pactum conventum stipulatio. Quae autem scripta non sunt, ea aut consuetudine

p.3038
aut conventis hominum et quasi consensu obtinentur. Atque etiam hoc in primis, ut nostros mores legesque tueamur, quodam modo naturali[*](naturali vulg.: naturae Pp2: natural p1 ) iure praescriptum est.