Partitiones Oratoriae
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
amplificandi autem causa quae aut cum degredientur a causa dicere volent aut cum perorabunt, ea[*](ea P: haec vulg.: esse codd. dett. ) vel ad odium vel ad misericordiam vel ad omni modo animos iudicum movendos ex eis quae sunt ante posita sumentur, si modo rerum magnitudo hominumve aut invidia aut dignitas postulabit.