Partitiones Oratoriae

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.

atque accusatori sit in hoc genere causarum locus ille communis, minime esse concedendum, ut is qui de re confiteatur verbi se interpretatione defendat; defensor autem et ea quam proposui[*](et ea quam proposui vulg.: ad ea quae proposuit Friedrich ) aequitate nitatur et ea cum secum faciat, non re sed depravatione verbi sese urgeri queratur. Quo in genere percensere poterit plerosque inveniendi locos; nam et similibus utetur et contrariis et consequentibus quamquam uterque, tamen reus, nisi plane erit absurda causa, frequentius.