Pro Rege Deiotaro

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

nihil a me arbitror praeteritum[*](praeteritum Cαa: praetermissum βσ), sed aliquid ad extremam partem causae[*](extremam partem causae CH: extremum causae AVa: extremam (-um σ) causae partem βσ) reservatum. id autem aliquid quid[*](aliquid quid scripsi (cf. Lig. 22): aliquid codd.: quid Halm) est? te ut plane Deiotaro reconciliet[*](conciliet CH) oratio mea. non enim iam metuo ne illi tu suscenseas; illud vereor ne tibi illum suscensere aliquid suspicere: quod abest longissime, mihi crede, Caesar. quid enim retineat per te meminit, non quid amiserit; neque se a te multatum arbitratur, sed, cum existimares[*](existimaret CH: existimarer A) multis tibi multa esse tribuenda, quo minus a se qui[*](a se qui H: assequi cett. (C)) in altera parte fuisset[*](fuisset Cασ: potuisset βa) ea sumeres non recusavit.