Pro Rege Deiotaro

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

solus, inquam, es, C. Caesar, cuius in[*](solus... cuius in om. Cα) victoria ceciderit nemo nisi armatus. et quem nos liberi[*](liberi om. H) in summa populi Romani[*](populi Romani del. Halm) libertate nati non modo non tyrannum sed etiam clementissimum in victoria ducimus[*](ducimus Cαγ: ducem vidimus E: vidimus ducem BD), is Blesamio qui vivit in regno tyrannus videri potest? nam de statua quis queritur, una praesertim, cum tam multas videat? valde enim invidendum est eius statuis cuius tropaeis non invidemus[*](invidimus β). nam si locus adfert invidiam, nullus est[*](est Cασ: locus est βa) ad statuam quidem rostris clarior. de plausu autem quid respondeam? qui nec desideratus umquam in te[*](in te Cα: a te βγ) est et non numquam obstupefactis hominibus ipsa admiratione compressus est et fortasse eo praetermissus quia nihil volgare te dignum videri potest.