Pro Rege Deiotaro
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
quid deinde? furcifer quo progreditur? ait hac laetitia Deiotarum elatum vino se obruisse in convivioque nudum[*](in convivio nudumque AV) saltavisse[*](se salt. C). quae crux huic fugitivo potest satis supplici adferre? Deiotarum saltantem quisquam aut ebrium vidit umquam? omnes sunt in illo[*](in illo sunt β regiae a) rege virtutes, quod te, Caesar, ignorare non arbitror, sed praecipue singularis et admiranda frugalitas: etsi hoc verbo scio laudari reges[*](reges CHVγ: regem Aβ) non solere. Frugi hominem dici non multum habet laudis in rege: fortem, iustum, severum, gravem, magni animi[*](magni animi CαBD: magnianimum σ: magnanimum Eh), largum, beneficum, liberalem: hae[*](hae CAVβh: haec Hag (cf. Phil. v. 8)) sunt regiae laudes, illa privata est. ut volet quisque, accipiat: ego tamen frugalitatem, id est modestiam et temperantiam, virtutem maximam iudico. haec in illo est ab ineunte aetate[*](aetatehic defic. gh (ex hoc loc. γ = aσ)) cum a cuncta Asia, cum a magistratibus legatisque nostris, tum ab equitibus Romanis qui in Asia negotiati sunt perspecta et cognita.