Pro Rege Deiotaro

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

multis ille quidem[*](ille quidem CHσ: quidem ille AVβa) gradibus officiorum erga rem publicam nostram ad hoc regium nomen ascendit; sed tamen quicquid a bellis populi Romani vacabat, cum hominibus nostris consuetudines, amicitias, res rationesque[*](amicitias res rationes om. Cα) iungebat, ut non solum tetrarches nobilis sed etiam[*](etiam βa: om. Cασ) optimus pater familias et diligentissimus[*](et dil. dil. Cα) agricola et pecuarius haberetur. qui igitur adulescens nondum tanta gloria praeditus nihil umquam nisi severissime et gravissime fecerit, is ea existimatione eaque aetate saltavit?