Pro Rege Deiotaro

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

secutum bellum est Africanum. graves de te rumores[*](rumores sparsi E2γ), qui etiam furiosum illum Caecilium excitaverunt. quo tum rex animo[*](animo Cα: fuit add. β: erga te fuit add. γ), qui auctionatus sit seseque spoliare[*](spoliare CHβ: exspol. AVa) maluerit quam tibi pecuniam non subministrare. at eo inquit tempore ipso Nicaeam Ephesumque mittebat qui rumores Africanos exciperent et celeriter ad se referrent. itaque cum esset ei nuntiatum Domitium naufragio perisse, te in castello circumsederi, de Domitio dixit versum Graecum eadem sententia qua etiam nos habemus Latinum:

  1. pereant amici, dum inimici una intercidant.
quod ille, si tibi esset[*](tibi esset Cα: esset tibi βγ) inimicissimus, numquam tamen dixisset: ipse enim mansuetus, versus immanis. qui autem Domitio poterat esse amicus, qui tibi esset inimicus? tibi porro inimicus cur esset a quo, cum vel interfici belli lege potuisset[*](potuisset et inposuisset C: et potuisset H: fort. et iure potuisset), regem et se et filium suum constitutos esse meminisset?