Pro Rege Deiotaro
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
addit etiam illud, equites non optimos misisse. credo[*](credo gh: veteris credo (-es. Credo a) Cαβa (voc. veteris ex veri l. 15 repetitum videtur)), Caesar, nihil ad tuum equitatum, sed misit ex eis quos habuit electos. ait[*](ait etiam Cαa) nescio quem ex eo numero servum iudicatum. non arbitror, non audivi: sed in eo, etiam si accidisset, culpam regis nullam fuisse arbitrarer.
alieno autem a te animo quo modo[*](fuit ante quo modo (quia a) add. γ)? speravit, credo, difficilis tibi Alexandreae[*](Alexandriae mei) fore exitus propter regionum naturam et fluminis. at eo tempore ipso pecuniam dedit, exercitum aluit, ei[*](ei om. β) quem Asiae praefeceras nulla in[*](in om. β) re defuit; tibi victori non solum ad hospitium sed ad periculum etiam atque ad[*](etiam atque ad (ad om. V) aciem CHVag: etiam atque etiam A: etiam et ad om. β) aciem praesto fuit.