Pro Rege Deiotaro
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
et fratres meos, inquit, quod erant conscii, in vincla[*](vincla CαD: vincula cett. (ita l. 14)) coniecit[*](coegit Cα). cum igitur eos vinciret quos secum habebat, te solutum Romam mittebat qui eadem scires quae illos scire dicis?
reliqua pars accusationis duplex fuit: una regem in speculis semper fuisse[*](in spec. semp. fu. Cαh: in spec. fu. semp. ag: semp. in spec. fu. β), cum a te animo esset[*](esset animo β) alieno, altera exercitum eum contra te magnum comparasse. de exercitu dicam breviter, ut cetera. numquam eas copias rex Deiotarus habuit quibus inferre bellum populo Romano posset, sed quibus finis suos ab excursionibus et latrociniis[*](latroc. hostium γ) tueretur et imperatoribus nostris auxilia mitteret. atque antea quidem maiores copias alere poterat; nunc exiguas vix tueri potest.