Pro Rege Deiotaro

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

obsecro, Caesar, repete illius temporis memoriam, pone ante oculos[*](illum ante oculos β) illum diem, voltus hominum te intuentium atque admirantium recordare. num quae trepidatio, num qui[*](quae (qua a)... qui CHβa: quid... quid AVg: ei quã... quid h (quid trepidationis coni Halm)) tumultus, num quid nisi modeste[*](modeste β: modo Cα: moderate γ), nisi quiete, nisi ex hominis gravissimi et sanctissimi disciplina? quid igitur causae excogitari potest cur te lautum voluerit, cenatum noluerit occidere?

in posterum inquit diem distulit ut, cum in castellum[*](castellum Luceium (Lucc. H) add. codd., ego delevi, cf. § 17) ventum esset, ibi cogitata perficeret. non video causam loci mutandi[*](mut. loci β), sed tamen acta res criminose est. cum inquit vomere post cenam te velle dixisses, in balneum te ducere coeperunt: ibi enim erant insidiae. at te eadem tua[*](eadem tua Cαβ: illa tua g: eadem tua illa ah) fortuna servavit: in cubiculo[*](in cubiculum (-lo D1) te ire malle βa) malle dixisti. di te perduint[*](perduint BD: -dunt CHVE: -dent A: -dant γ), fugitive! ita non[*](non ita Cα) modo nihili et[*](nihili et scripsi: nihil sed D1: nequam et D2γ: om. αBE) improbus, sed fatuus et[*](improbus et fatuus, sed etiam (eiam D1) amens β) amens es. quid? ille signa aenea in balneo[*](in balneo α: in insidiis (in sup. lin. in β) βγ) posuerat, quae e balneo in cubiculum transire[*](transire (-ent AV) Cαgh: transferri βa) non possent? habes crimina insidiarum: nihil enim dixit amplius. horum inquit eram conscius. quid tum? ita ille demens erat ut eum quem conscium tanti sceleris habebat[*](haberet γ) ab[*](ab Cα: a βγ) se dimitteret, Romam etiam mitteret ubi et inimicissimum sciret esse nepotem suum et C. Caesarem cui fecisset insidias, praesertim cum is unus esset qui posset de absente se indicare[*](indicare Victorius: iud. CAV: uind. βah: diud. H)?

et fratres meos, inquit, quod erant conscii, in vincla[*](vincla CαD: vincula cett. (ita l. 14)) coniecit[*](coegit Cα). cum igitur eos vinciret quos secum habebat, te solutum Romam mittebat qui eadem scires quae illos scire dicis?

reliqua pars accusationis duplex fuit: una regem in speculis semper fuisse[*](in spec. semp. fu. Cαh: in spec. fu. semp. ag: semp. in spec. fu. β), cum a te animo esset[*](esset animo β) alieno, altera exercitum eum contra te magnum comparasse. de exercitu dicam breviter, ut cetera. numquam eas copias rex Deiotarus habuit quibus inferre bellum populo Romano posset, sed quibus finis suos ab excursionibus et latrociniis[*](latroc. hostium γ) tueretur et imperatoribus nostris auxilia mitteret. atque antea quidem maiores copias alere poterat; nunc exiguas vix tueri potest.