Pro Rege Deiotaro

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

at misit ad nescio quem Caecilium[*](ad Caec. nescio quem β): sed eos quos misit, quod ire noluerunt, in vincla coniecit. non quaero quam veri simile sit[*](non sit γ veri simile sit aut] verissiles itaut C: veris si lesit aut H: simile sit veri A) aut non[*](non ante habuisse del. Cardenus) habuisse regem quos[*](quos misisset β) mitteret aut eos qui missi essent non paruisse, aut, qui dicto audientes[*](audientes CαDag: obaud. h: obed. BE) in tanta re non fuissent, eos vinctos potius quam necatos. sed tamen cum ad Caecilium mittebat, utrum causam illam victam esse nesciebat an Caecilium istum magnum hominem putabat? quem profecto is qui optime nostros homines novit vel quia non nosset vel si nosset, contemneret.

addit etiam illud, equites non optimos misisse. credo[*](credo gh: veteris credo (-es. Credo a) Cαβa (voc. veteris ex veri l. 15 repetitum videtur)), Caesar, nihil ad tuum equitatum, sed misit ex eis quos habuit electos. ait[*](ait etiam Cαa) nescio quem ex eo numero servum iudicatum. non arbitror, non audivi: sed in eo, etiam si accidisset, culpam regis nullam fuisse arbitrarer.

alieno autem a te animo quo modo[*](fuit ante quo modo (quia a) add. γ)? speravit, credo, difficilis tibi Alexandreae[*](Alexandriae mei) fore exitus propter regionum naturam et fluminis. at eo tempore ipso pecuniam dedit, exercitum aluit, ei[*](ei om. β) quem Asiae praefeceras nulla in[*](in om. β) re defuit; tibi victori non solum ad hospitium sed ad periculum etiam atque ad[*](etiam atque ad (ad om. V) aciem CHVag: etiam atque etiam A: etiam et ad om. β) aciem praesto fuit.

secutum bellum est Africanum. graves de te rumores[*](rumores sparsi E2γ), qui etiam furiosum illum Caecilium excitaverunt. quo tum rex animo[*](animo Cα: fuit add. β: erga te fuit add. γ), qui auctionatus sit seseque spoliare[*](spoliare CHβ: exspol. AVa) maluerit quam tibi pecuniam non subministrare. at eo inquit tempore ipso Nicaeam Ephesumque mittebat qui rumores Africanos exciperent et celeriter ad se referrent. itaque cum esset ei nuntiatum Domitium naufragio perisse, te in castello circumsederi, de Domitio dixit versum Graecum eadem sententia qua etiam nos habemus Latinum:

  1. pereant amici, dum inimici una intercidant.
quod ille, si tibi esset[*](tibi esset Cα: esset tibi βγ) inimicissimus, numquam tamen dixisset: ipse enim mansuetus, versus immanis. qui autem Domitio poterat esse amicus, qui tibi esset inimicus? tibi porro inimicus cur esset a quo, cum vel interfici belli lege potuisset[*](potuisset et inposuisset C: et potuisset H: fort. et iure potuisset), regem et se et filium suum constitutos esse meminisset?