Pro Rege Deiotaro
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
at quam non[*](atque non γ) modo non credibiliter, sed ne suspiciose quidem! cum inquit[*](inquit Cα: in castellum (ex § 21) add. βγ) Blucium[*](Blucium Garat.: Reium Wagner: Luceium (Lucc. CH) codd. (cf. Strab. xii. 5. 2)) venisses et domum regis hospitis tui devertisses, locus erat quidam in quo erant ea composita quibus te rex munerari[*](munerari Cα: -rare βγ) constituerat. huc te e balneo[*](balineo CA, ita § 21 CA (ter) et § 42 CH), prius quam accumberes, ducere volebat. erant enim[*](ibi enim erant β) armati ut te[*](qui te β) interficerent in eo ipso loco conlocati. en crimen, en causa, cur regem fugitivus, dominum servus accuset. ego mehercules[*](mehercule γ, cf. Mil. 85), Caesar, initio, cum est ad me ita[*](ita Müller: ista codd.) causa delata, Phidippum[*](Phidippum β: Philippum Cαγ) medicum, servum regium, qui cum legatis missus esset, ab[*](ab ipso β) isto adulescente esse corruptum, hac sum suspicione percussus[*](percussus CHVβgh: perculsus Aa): medicum indicem subornavit; finget[*](fingit gh) videlicet aliquod crimen veneni. etsi a veritate longe, tamen a consuetudine criminandi non multum res abhorrebat.
quid ait medicus? nihil de veneno. at id fieri potuit primum[*](primo β) occultius in potione, in cibo[*](vel in cibo γ: del. Kayser); deinde etiam impunius fit quod, cum est factum[*](quod cum est factum quicquid cum est Cα), negari potest. si palam te interemisset, omnium in se gentium non solum odia sed etiam arma convertisset: si veneno, Iovis illius[*](illius a: illius quidem cett.: ille quidem Ernesti) hospitalis numen numquam celare potuisset, homines fortasse celasset. quod igitur et conari occultius et efficere cautius potuit, id tibi et medico callido et servo, ut putabat, fideli non credidit: de armis, de ferro, de insidiis celare te noluit?
at quam festive crimen contexitur! tua te inquit eadem quae[*](quae semper β) saepe fortuna servavit: negavisti tum te inspicere velle. quid postea? an Deiotarus, re illo tempore non perfecta[*](re illo... perfecta CαBD: rex illo... perfecta re Eγ), continuo dimisit exercitum? nullus erat alius insidiandi locus? at eodem te, cum cenavisses, rediturum dixeras, itaque fecisti. Horam unam aut duas eodem loco armatos, ut conlocati fuerant, retineri[*](retineri CA: retine H: retinere cett.) magnum fuit? cum in convivio comiter et iucunde fuisses, tum illuc[*](illuc illuc istum C1: istum illuc H) isti, ut dixeras: quo in loco Deiotarum talem erga te cognovisti qualis rex Attalus in P. Africanum fuit, cui magnificentissima dona, ut scriptum legimus, usque ad Numantiam misit ex Asia, quae Africanus[*](P. Afr. Cα) inspectante exercitu accepit. quod cum praesens Deiotarus regio[*](regio gh: et Cα: et regio a: regio et β) animo et more fecisset, tu in cubiculum discessisti.