Pro Rege Deiotaro
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
at, credo, haec homo inconsultus et temerarius non videbat. quis consideratior illo, quis tectior[*](tectior CαD1: rectior D2BEγ), quis prudentior? quamquam hoc loco Deiotarum non tam ingenio et prudentia quam fide et religione vitae defendendum puto. nota tibi est hominis probitas, C. Caesar, noti mores, nota constantia. cui porro qui modo populi Romani nomen audivit, Deiotari integritas, gravitas, virtus, fides non audita[*](sit audita β) est? quod igitur facinus nec in hominem imprudentem[*](prudentem Cα) caderet[*](caderet CHVγ: cadere A: cadere posset β) propter metum praesentis exiti, nec in facinerosum, nisi esset idem amentissimus, id vos et a viro optimo et ab homine minime stulto cogitatum esse confingitis?