Pro Rege Deiotaro
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
at quam non[*](atque non γ) modo non credibiliter, sed ne suspiciose quidem! cum inquit[*](inquit Cα: in castellum (ex § 21) add. βγ) Blucium[*](Blucium Garat.: Reium Wagner: Luceium (Lucc. CH) codd. (cf. Strab. xii. 5. 2)) venisses et domum regis hospitis tui devertisses, locus erat quidam in quo erant ea composita quibus te rex munerari[*](munerari Cα: -rare βγ) constituerat. huc te e balneo[*](balineo CA, ita § 21 CA (ter) et § 42 CH), prius quam accumberes, ducere volebat. erant enim[*](ibi enim erant β) armati ut te[*](qui te β) interficerent in eo ipso loco conlocati. en crimen, en causa, cur regem fugitivus, dominum servus accuset. ego mehercules[*](mehercule γ, cf. Mil. 85), Caesar, initio, cum est ad me ita[*](ita Müller: ista codd.) causa delata, Phidippum[*](Phidippum β: Philippum Cαγ) medicum, servum regium, qui cum legatis missus esset, ab[*](ab ipso β) isto adulescente esse corruptum, hac sum suspicione percussus[*](percussus CHVβgh: perculsus Aa): medicum indicem subornavit; finget[*](fingit gh) videlicet aliquod crimen veneni. etsi a veritate longe, tamen a consuetudine criminandi non multum res abhorrebat.