Pro Rege Deiotaro

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

is igitur non modo a te periculo liberatus sed etiam honore amplissimo ornatus, arguitur domi te[*](te hoc loco hab. αβ, ante domi (domui a) γ, post suae Cassiod. ii. 543, Mart. Cap. Rhet. L. p. 468) suae interficere voluisse: quod tu, nisi eum furiosissimum iudicas[*](iudices β), suspicari profecto[*](prof. suspicari γ) non potes. ut enim omittam cuius tanti sceleris fuerit in conspectu deorum penatium necare hospitem, cuius tantae importunitatis omnium gentium atque omnis memoriae clarissimum lumen exstinguere, cuius[*](cuius tantae a) ferocitatis victorem orbis terrae[*](terrae α: terrarum βγ) non extimescere, cuius tam inhumani et ingrati animi[*](animi om. α), a quo rex appellatus esset, in eo tyrannum inveniri—ut haec omittam, cuius tanti furoris fuit omnis reges, quorum multi erant finitimi, omnis liberos populos[*](omnis socios, omnis lib. pop. γ), omnis socios, omnis provincias, omnia denique omnium arma contra se unum excitare? quonam[*](quonam BDg: quoniam Cαah: quomodo E) ille modo cum regno, cum domo[*](cum domo om. γ), cum coniuge, cum carissimo[*](carissimo CαDE: clarissimo Bγ) filio distractus esset, tanto scelere non modo perfecto sed etiam cogitato?