Pro Rege Deiotaro
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
ille exercitum Cn. Domiti, amplissimi viri, suis tectis et copiis sustentavit; ille Ephesum ad eum quem tu ex tuis fidelissimum[*](ex civibus fid. γ) et probatissimum[*](et probat. om. γ (et prob. omnibus del. Garat.)) omnibus delegisti pecuniam misit; ille iterum, ille tertio auctionibus factis pecuniam dedit qua ad bellum uterere[*](uterere αDE: -ris B: -remini γ); ille corpus suum periculo obiecit, tecumque in acie contra Pharnacem fuit tuumque hostem esse duxit suum. quae quidem a te in eam partem accepta sunt, Caesar, ut eum amplissimo regis honore et nomine adfeceris.