Pro Rege Deiotaro

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

ignosce, ignosce, Caesar, si eius viri auctoritati rex Deiotarus cessit quem[*](in quem E2γ (contra Arusian. K. vii. p. 461)) nos omnes secuti sumus; ad quem cum di atque homines omnia ornamenta congessissent, tum tu ipse plurima et maxima. nec enim[*](neque enim β), si tuae res gestae ceterorum laudibus obscuritatem attulerunt, idcirco Cn. Pompei memoriam amisimus. quantum nomen illius[*](eius β) fuerit, quantae opes, quanta in omni genere bellorum gloria, quanti honores populi Romani, quanti senatus, quanti tui, quis ignorat? tanto[*](quanto... tanto β (contra Serv. Aen. xi. 438)) ille superiores vicerat gloria quanto tu omnibus[*](omnibus Aβ: in omnibus VE2γ: omnia H) praestitisti. itaque Cn. Pompei bella, victorias, triumphos, consulatus admirantes numerabamus: tuos enumerare non possumus.