Pro T. Annio Milone
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
atque illo die certe Aricia rediens devertit Clodius ad se[*](se (sua Σ) in ΣH: om. cett.) in Albanum. quod ut sciret Milo illum Ariciae fuisse, suspicari tamen debuit eum, etiam si Romam illo die reverti vellet, ad villam suam quae viam tangeret deversurum. cur nec[*](nec ΣH: neque cett.) ante occurrit ne ille in villa resideret, nec[*](nec neque ΣH) eo in loco subsedit quo ille noctu venturus esset?
video adhuc constare[*](constare adhuc E), iudices, omnia: Miloni etiam utile fuisse Clodium vivere, illi ad ea quae concupierat optatissimum interitum Milonis; odium fuisse illius in hunc acerbissimum, nullum huius in illum; consuetudinem illius perpetuam in vi inferenda[*](ferenda ΣH), huius tantum in repellenda; mortem ab illo Miloni denuntiatam[*](Mil. denunt. ΣH: denunt. Mil. cett.) et praedicatam[*](praedictam b, Gruter) palam, nihil umquam auditum ex Milone; profectionis huius diem illi notum, reditum[*](reditum Hb2: -tus ETab1) illius huic ignotum fuisse; huius iter necessarium, illius etiam potius alienum; hunc prae se tulisse se illo die[*](illo die Roman add. HETδ (Roma ed. R): ego delevi) exiturum, illum eo die se[*](se ΣH: om. cett.) dissimulasse rediturum; hunc nullius rei mutasse consilium, illum causam mutandi consili finxisse; huic, si insidiaretur, noctem prope urbem exspectandam, illi, etiam si hunc non timeret, tamen accessum ad urbem nocturnum fuisse metuendum.
videamus nunc id quod caput est, locus ad insidias ille ipse ubi congressi sunt utri tandem fuerit aptior. id vero, iudices, etiam dubitandum et diutius cogitandum est? ante fundum Clodi quo in fundo propter insanas illas substructiones facile hominum mille versabatur[*](versabatur ΣBα, Aul. Gell. i. 16. 5, Macrob. i. 5. 5: -bantur HETb) valentium, edito adversarii atque excelso loco superiorem se fore putabat[*](putabat Hδ: -arat ETw) Milo, et ob eam rem eum locum ad pugnam[*](ad pugnandum E) potissimum elegerat[*](legerat Tw), an in eo loco est potius exspectatus ab eo qui ipsius loci spe facere impetum cogitarat? res loquitur ipsa, iudices, quae semper valet plurimum.
si haec non gesta[*](gesta non T) audiretis[*](audiritis (-ior- B) ΣBH videritis Σ), sed picta videretis, tamen appareret uter esset insidiator, uter nihil mali cogitaret[*](mali cogit. ΣH: cogit mali cett.), cum alter veheretur in raeda paenulatus, una sederet uxor. quid horum non impeditissimum[*](impeditum Σ)? vestitus an vehiculum an comes? quid minus promptum ad pugnam, cum paenula inretitus, raeda impeditus, uxore paene constrictus esset?—videte nunc illum, primum egredientem e villa, subito: cur? vesperi[*](vespere ΣH): quid necesse est? tarde: qui convenit, praesertim id temporis? devertit in villam Pompei. Pompeium ut videret? sciebat in Alsiensi esse; villam ut perspiceret? miliens in ea fuerat. quid ergo erat[*](erat om. E)? mora[*](mora H: morae ETδ) et tergiversatio[*](tergiversatio H: -tionis ETδ: -tiones Baiter): dum hic veniret, locum relinquere noluit.
age nunc iter expediti latronis cum Milonis impedimentis comparate. semper ille antea cum uxore, tum sine ea; numquam nisi in raeda, tum in equo; comites Graeculi, quocumque ibat, etiam cum in castra Etrusca properabat, tum nugarum in comitatu[*](in comitatu nugarum E) nihil. Milo qui numquam, tum casu pueros symphoniacos uxoris ducebat et ancillarum greges; ille qui semper secum scorta, semper exoletos, semper lupas duceret, tum neminem, nisi ut virum a viro lectum esse diceres. cur igitur victus est? quia non semper viator a latrone, non numquam etiam latro a viatore occiditur; quia, quamquam paratus in imparatos Clodius, ipse Clodius[*](Clodius, ipse Clodius H: Clodius ETδ: del. Richter) tamen mulier inciderat in viros.