Pro T. Annio Milone
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
nec vero sic erat umquam non paratus Milo contra illum[*](illum ipsum ΣH) ut non satis fere esset paratus. semper ipse[*](ipse scripsi (ita Reid): ille codd.: del. Garatoni) et quantum interesset P. Clodii se interire[*](interire ΣH: perire ETδ) et quanto illi odio esset et quantum ille auderet cogitabat. quam ob rem vitam suam quam maximis praemiis propositam et paene addictam sciebat numquam in periculum sine praesidio et sine custodia proiciebat[*](se proiciebat H). adde casus, adde incertos exitus pugnarum Martemque communem, qui saepe spoliantem iam et exsultantem evertit et perculit ab abiecto; adde inscitiam pransi, poti, oscitantis ducis qui, cum a tergo hostem interclusum reliquisset, nihil de eius extremis comitibus cogitavit, in quos incensos ira vitamque domini desperantis cum incidisset, haesit in eis[*](eis Manutius: his codd.) poenis quas ab eo servi fideles pro domini vita expetiverunt.
cur igitur eos manu misit? metuebat scilicet ne indicaretur, ne dolorem perferre non possent, ne tormentis cogerentur occisum esse a servis Milonis in Appia via P. Clodium confiteri. quid opus est terrore[*](terrore H: tortore ETδ)? quid quaeris? occideritne[*](occideritne om. H)? occidit[*](occidit om. E). iure an iniuria? nihil ad tortorem: facti enim in eculeo quaestio est, iuris in iudicio. quod igitur in causa quaerendum est, id agamus[*](id agamus indagamus Mommsen) hic; quod tormentis inveniri[*](inveniri ΣH: -ire cett.) vis, id fatemur. manu vero cur miserit, si id potius quaeris quam cur parum amplis adfecerit praemiis, nescis inimici factum reprehendere.
dixit enim hic idem qui semper omnia[*](semper omnia H: omnia semper cett.) constanter et fortiter, M.[*](M. om. H) Cato, et[*](et om. H) dixit in turbulenta contione, quae tamen huius auctoritate placata est, non libertate solum sed etiam omnibus praemiis dignissimos fuisse qui domini caput defendissent. quod enim praemium satis magnum est tam benevolis, tam bonis, tam fidelibus servis, propter quos vivit? etsi id quidem non tanti est quam quod propter eosdem non sanguine et volneribus suis crudelissimi inimici mentem oculosque satiavit. quos nisi manu misisset, tormentis etiam dedendi fuerunt[*](fuerunt fuissent Σ) conservatores domini, ultores sceleris, defensores necis. hic vero nihil habet in his malis quod minus moleste ferat quam, etiam si quid ipsi accidat, esse tamen illis meritum praemium persolutum.
sed quaestiones urgent Milonem, quae sunt habitae nunc in atrio libertatis. quibusnam de servis? rogas? de P. Clodi. quis[*](qui H) eos postulavit? Appius. quis produxit? Appius. Vnde? ab Appio. di boni! quid potest agi severius[*](severius de servis nulla lege (om. lege Tδ) quaestio est in dominum nisi incesti (ita ΣHb2: de incestu ET: de interitu ab1) ut fuit in Coldium add. codd., del. Heumann)? proxime deos[*](in deos E) Clodius accessit[*](accessit Clod. Tδ), propius quam tum cum ad ipsos penetrarat, cuius de morte tamquam de caerimoniis violatis quaeritur. sed tamen maiores nostri in dominum[*](dominum HE: dominum de servo Tδ) quaeri noluerunt, non quia non[*](quia non Hδ: quin non ET: quin Halm possit Σ) posset verum inveniri, sed quia videbatur indignum[*](indignum ΣH: indignum esse cett.) et dominis[*](dominis ΣH (i. e. mori mallent domini): domini TEδ) morte ipsa tristius: in reum de servo accusatoris cum quaeritur, verum inveniri potest?
age vero, quae erat aut qualis quaestio? Heus tu, Rufio, verbi causa, cave sis mentiare[*](mentiare ΣHb2: -aris ET (cave ... ment. om. ab1)): Clodius insidias fecit Miloni? fecit; certa crux. nullas fecit: sperata libertas. quid hac quaestione certius? subito adrepti[*](abrepti E) in quaestionem tamen separantur ceteri[*](ceteri scripsi: a ceteris codd.) et in arcas coniciuntur ne quis cum eis conloqui possit: hi centum[*](centum C. H) dies penes accusatorem cum fuissent ab eo ipso accusatore[*](accusatore del. Halm) producti sunt[*](sunt om. a, cf. Zielinski, p. 211). quid hac quaestione dici potest integrius, quid incorruptius?