Pro T. Annio Milone
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
primum quaero qui id scire[*](qui id scire Halm: quid scire ETα: qui scire Σb: qui H) potuerit? quod vos idem in Clodio quaerere non potestis. Vt enim neminem alium nisi T. Patinam, familiarissimum suum, rogasset, scire potuit illo ipso die Lanuvi a dictatore Milone prodi flaminem necesse esse. sed erant permulti[*](multi T) alii ex quibus id facillime scire posset: omnes[*](omnes (homines ΣH) scilicet Lanuvini (om. Lanuvini H) codd.: del. Lambinus (clausula bona est)) scilicet Lanuvini. Milo de Clodi reditu unde quaesivit? quaesierit sane[*](sane om. H)—videte quid vobis largiar—servum etiam, ut Q.[*](Q. om. ΣH) Arrius, amicus meus[*](amicus meus H: meus amicus ETδ), dixit, corruperit. legite testimonia testium vestrorum. dixit C. Causinius[*](Ausinius ΣH) schola, Interamnanus, familiarissimus et idem comes Clodi[*](Clodi H, Ascon.: cuius iam pridem testimonio Clodius eadem hora Interamna fuerat et Romae add. ETδ), P. Clodium illo die in Albano mansurum fuisse, sed subito ei esse[*](esse ei E) nuntiatum Cyrum architectum esse mortuum, itaque repente Romam constituisse proficisci. dixit hoc item comes[*](item comes ΣH: comes item cett.) P. Clodi, C. Clodius.
videte, iudices, quantae res his testimoniis sint confectae. primum certe liberatur Milo non eo consilio profectus[*](profectum E2) esse ut insidiaretur in via Clodio: quippe, si ille obvius ei futurus omnino non erat. deinde—non enim video cur non meum quoque agam negotium—scitis, iudices, fuisse qui in hac rogatione suadenda diceret[*](diceret ΣH, Ascon. et Schol.: -erent cett.) Milonis manu caedem esse factam, consilio vero maioris alicuius. me videlicet latronem ac[*](ac et Ascon.) sicarium abiecti homines et[*](et ac ΣBH: om. codd. SM Asconii) perditi describebant. iacent[*](iaceant Σ) suis testibus qui[*](qui Garatoni: hi (ii Σ) qui ΣHETδ: iis qui k, Richter: fort. hi=#h## (omissionis nota, cf. Phil. i. 11, vii. 6)) Clodium negant eo die Romam, nisi de Cyro audisset, fuisse rediturum. respiravi, liberatus sum[*](lib. sum, respiravi Quint. ix. 2. 26); non vereor ne, quod ne suspicari quidem potuerim, videar id cogitasse.
nunc persequar cetera; nam occurrit illud: igitur ne Clodius quidem de insidiis cogitavit, quoniam fuit in Albano mansurus. si quidem exiturus[*](ex ΣH) ad caedem e villa non fuisset. video enim illum qui dicatur de Cyri morte nuntiasse non id nuntiasse, sed Milonem appropinquare. nam quid de Cyro nuntiaret quem Clodius Roma[*](Roma om. Schol.) proficiscens reliquerat morientem? testamentum simul obsignavi, una fui[*](testam. simul obsign., una fui scripsi: test. Cyri simul obsign. cum Clodio una fui Σ(?)BH: una fui test. Cyri simul obsign. cum Clodio E: eod. ordine sed om. Cyri Tδ); testamentum autem palam fecerat et illum heredem et me scripserat. quem pridie hora tertia animam efflantem reliquisset, eum mortuum postridie hora decima denique ei nuntiabatur?
age, sit ita factum: quae causa fuit[*](fuit ΣH: om. ETδ) cur Romam properaret, cur in noctem se coniceret[*](coiceret Σ)? quid adferebat festinationis[*](causa festinationis H) quod heres erat? primum nihil erat[*](nihil erat ΣBH et Schol.: erat nihil cett.) cur properato opus esset; deinde si quid esset, quid tandem erat quod ea nocte consequi posset, amitteret autem, si postridie Romam mane[*](mane Roman Hδ) venisset? atqui[*](atqui Ascon.: atque codd.) ut illi nocturnus ad urbem adventus vitandus potius quam expetendus[*](expectandus Σ (potius quam exp. om. codd. Asconii)) fuit, sic Miloni, cum insidiator esset, si illum ad urbem noctu[*](noctu ΣH: nocte ETwδ) accessurum sciebat, subsidendum atque exspectandum fuit.
noctu occidisset[*](noctu occidisset Σb2: noctu occidisset, nemo ei neganti non credidisset H: om. cett.): insidioso et pleno latronum in loco occidisset[*](insidioso ... occidisset ΣHb2: om. cett.). nemo ei neganti non credidisset quem esse omnes salvum etiam confitentem volunt. sustinuisset crimen[*](crimen ΣH: hoc crimen cett.) primum ipse ille latronum occultator et receptor[*](receptor ex repertor H cum Ernesti) locus, tum neque muta solitudo indicasset neque caeca nox ostendisset Milonem; deinde[*](deinde ΣH: deinde ibi E: deinde ubi Tδ) multi ab illo violati, spoliati, bonis expulsi, multi haec etiam timentes in suspicionem caderent, tota denique rea citaretur[*](reacitaretur H: re agitaretur Σ) Etruria.