Pro T. Annio Milone
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
quid? comitiis in campo quotiens potestas fuit! cum ille in saepta inrupisset[*](irrupisset ΣBHb2: ruisset ETα: irruisset b1), gladios destringendos, lapides iaciendos curasset[*](curasset ΣBH: curavisset ETδ), dein subito voltu Milonis perterritus fugeret ad Tiberim, vos et omnes boni vota faceretis ut Miloni uti virtute sua liberet. quem igitur cum omnium gratia noluit, hunc voluit cum aliquorum querela, quem iure, quem loco, quem tempore, quem impune non est ausus, hunc iniuria, iniquo loco, alieno tempore, periculo capitis non dubitavit occidere?
praesertim, iudices, cum honoris amplissimi contentio et dies comitiorum subesset, quo quidem tempore—scio enim quam timida sit ambitio quantaque et quam sollicita sit cupiditas consulatus —omnia non modo quae reprehendi palam sed etiam quae obscure[*](obsc. quae Twδ) cogitari possunt timemus, rumorem, fabulam falsam, fictam, levem[*](rumorem fabulam falsam fictam levem BE: rum. fab. fictam falsam levem T: rum. fictam levem H: rum. fab. fictam falsam δ) perhorrescimus, ora omnium atque oculos intuemur. nihil est enim[*](enim est Tδ) tam molle, tam tenerum, tam aut fragile aut flexibile quam voluntas erga nos sensusque civium, qui non modo improbitati irascuntur candidatorum sed etiam in recte factis saepe fastidiunt.
hunc igitur diem[*](diem igitur Tδ) campi speratum atque exoptatum sibi proponens Milo, cruentis manibus scelus et facinus prae se ferens et confitens ad illa augusta centuriarum auspicia veniebat? quam hoc non credibile est[*](est H: om. ETδ) in hoc, quam idem in Clodio non dubitandum, qui se ipse[*](qui se ipse Stangl: qui se ille ΣH: quin se ille ET: quin se δ) interfecto Milone regnaturum putaret! quid? quod caput est audaciae[*](audaciae hoc loco hab. HE, Severianus Rhet. L. p. 361, ante est Tδ, om. unus Ox., del. Ferrarius (fort. ex iud. ortum)), iudices, quis ignorat maximam inlecebram esse peccandi impunitatis spem? in utro igitur haec fuit? in Milone qui etiam nunc reus est facti aut praeclari aut certe necessarii, an in Clodio qui ita iudicia poenamque contempserat ut eum nihil delectaret quod aut per naturam fas esset aut per leges liceret?
sed quid ego argumentor, quid plura disputo? te, Q. Petili[*](Petili om. H), appello, optimum et fortissimum civem; te, M. Cato, testor, quos mihi divina quaedam sors dedit iudices. vos ex M. Favonio audistis Clodium sibi dixisse, et audistis vivo Clodio, periturum Milonem triduo. post diem tertium gesta res est quam dixerat. cum ille non dubitarit[*](dubitarit Severian.: -aret codd.) aperire quid cogitaret[*](cogitaret H: -arit ET (quid ... dubitare om. ab1)), vos potestis dubitare[*](dubitare cogitare H) quid fecerit?
quem ad modum igitur eum dies non fefellit? dixi equidem modo. dictatoris Lanuvini stata sacrificia nosse negoti nihil erat. vidit necesse esse Miloni proficisci Lanuvium illo ipso quo est profectus die: itaque antevertit[*](antevenit E). at quo die? quo, ut ante dixi, fuit insanissima contio ab ipsius mercennario tribuno plebis concitata: quem diem ille, quam contionem, quos clamores, nisi ad cogitatum facinus approperaret, numquam reliquisset. ergo illi ne causa quidem itineris, etiam causa manendi[*](manendi (post Mil.) om. Tδ); Miloni manendi nulla facultas, exeundi non causa solum[*](solum causa ΣH) sed etiam necessitas fuit[*](fuit fort. delendum (cf. Zielinski, p. 136)). quid si, ut ille scivit Milonem fore eo die in via, sic Clodium Milo ne suspicari quidem[*](quidem om. H) potuit?