Pro T. Annio Milone
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
reliquum[*](relicum P) est ut iam illum natura ipsius consuetudoque defendat, hunc autem haec eadem coarguant. nihil per vim umquam Clodius, omnia per vim Milo. quid? ego, iudices, cum maerentibus vobis urbe cessi, iudiciumne timui[*](iudiciumne timui om. a in lac.: intentavit b), non servos, non arma, non vim? quae fuisset igitur iusta causa restituendi mei, nisi fuisset iniusta eiciendi? diem mihi, credo, dixerat, multam inrogarat, actionem perduellionis intenderat, et mihi videlicet in causa aut mala aut[*](aut vestra mala aut mea nec praecl. et iudicium δ) mea, non et[*](non et Fabricius ex W: non ei ET) praeclarissima et vestra, iudicium timendum fuit. servorum et egentium civium[*](civium abesse malim) et facinorosorum armis meos civis, meis consiliis periculisque servatos, pro me obici nolui.
vidi enim, vidi hunc ipsum Q. Hortensium, lumen et ornamentum rei publicae, paene interfici[*](rursus incipit H in voc. -terfici) servorum manu, cum mihi adesset; qua in turba C. Vibienus senator, vir optimus, cum hoc cum esset una, ita est mulcatus[*](mulcatus H: multatus ETδ) ut vitam amiserit. itaque quando illius postea sica illa quam a Catilina acceperat conquievit? haec intenta[*](intenta ΣH, Ascon.: intentata ETδ) nobis est, huic ego vos obici pro me non sum passus, haec insidiata Pompeio est, haec viam Appiam[*](viam Appiam Ascon.: ista viam Appiam ΣH: istam Appiam cett.), monumentum[*](monimentum Σ) sui nominis[*](nominis sui Ascon.), nece Papiri cruentavit, haec[*](haec, haec E) eadem longo intervallo conversa rursus est in me; nuper quidem, ut scitis, me ad regiam paene confecit.
quid simile[*](simile esse simile (?) Σ: similẽ E: simile est Baiter) Milonis? cuius vis omnis haec semper fuit, ne P. Clodius, cum in iudicium detrahi non posset, vi oppressam civitatem teneret. quem si interficere voluisset, quantae[*](quotiens et quantae Schol.) quotiens occasiones, quam praeclarae fuerunt! potuitne, cum domum ac deos penatis suos illo oppugnante defenderet, iure se ulcisci, potuitne civi egregio et viro fortissimo, P. Sestio, conlega suo, volnerato, potuitne Q. Fabricio, viro optimo, cum de reditu meo legem ferret, pulso, crudelissima in foro caede facta, potuitne L. Caecili, iustissimi fortissimique praetoris, oppugnata domo, potuitne illo die quo[*](quo ΣH: cum cett.) est lata lex de me, cum totius Italiae concursus, quem mea salus concitarat, facti illius gloriam libens agnovisset[*](agnovisset Hδ: adcognovisset E: om. T), ut, etiam si id Milo fecisset, cuncta civitas eam laudem pro sua vindicaret?
at quod erat tempus? clarissimus et fortissimus vir[*](vir H: om. ETδ) consul, inimicus Clodio, P. Lentulus[*](P. Lentulus del. Bake (hab. Schol.)), ultor sceleris illius[*](illius Clodii E), propugnator senatus, defensor vestrae voluntatis, patronus publici consensus, restitutor salutis meae; septem praetores, octo tribuni plebei illius adversarii, defensores mei; Cn. Pompeius, auctor et dux mei reditus, illius hostis, cuius sententiam senatus omnis[*](omnis om. E) de salute mea gravissimam et ornatissimam secutus est, qui populum Romanum est cohortatus[*](coh. est Σ); qui cum decretum de me[*](de me decr. Tδ) Capuae fecisset[*](fecisset ΣHTb2: fecit Eab1), ipse cunctae Italiae cupienti et eius fidem imploranti signum dedit ut ad me restituendum Romam concurreret[*](concurreret ΣH, ut voluit Richter: -erent ETδ omnium Heumann: omnia tum codd. (B)); omnium denique in illum odia civium ardebant desiderio mei, quem qui tum interemisset, non de impunitate eius, sed de praemiis cogitaretur.
tum[*](tum HETα: tamen b) se Milo continuit et P. Clodium in iudicium bis, ad vim numquam vocavit. quid? privato Milone et reo ad populum accusante P.[*](P. om. ΣH) Clodio, cum in Cn. Pompeium pro Milone dicentem impetus factus est, quae tum non modo occasio sed etiam causa illius opprimendi fuit? nuper vero cum M.[*](M. om. H) Antonius summam spem salutis bonis omnibus attulisset gravissimamque adulescens nobilissimus rei publicae partem fortissime suscepisset, atque illam beluam, iudici laqueos declinantem, iam inretitam teneret, qui locus, quod tempus illud, di immortales, fuit! cum se ille fugiens in scalarum tenebras[*](tenebras ΣHE: tenebris Tδ) abdidisset, magnum Miloni fuit conficere illam pestem nulla sua invidia, M.[*](M. ΣH: om. ETδ) vero Antoni maxima gloria?