Pro T. Annio Milone
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
quod si ita putasset, certe optabilius Miloni fuit dare iugulum P. Clodio, non semel ab illo neque tum primum petitum, quam iugulari a vobis, quia se non iugulandum illi tradidisset. sin hoc nemo vestrum ita sentit, illud iam in iudicium venit, non[*](non hoc loco hab. ETδ, ante illud P) occisusne sit, quod fatemur, sed iure an iniuria, quod multis in causis saepe[*](iam saepe T) quaesitum est. insidias factas esse constat, et id est quod senatus contra rem publicam factum iudicavit; ab utro factae sint incertum est. de hoc igitur latum est[*](de hoc ... est om. T) ut quaereretur. ita et senatus rem, non hominem notavit et Pompeius de iure, non de facto quaestionem tulit. num quid igitur aliud in iudicium venit nisi uter utri insidias fecerit? profecto nihil: si hic illi, ut ne sit impune; si ille huic, tum nos[*](tum nos ETδ: ut P) scelere solvamur.
quonam igitur pacto probari potest insidias Miloni fecisse Clodium? satis est in illa quidem tam audaci, tam nefaria belua docere, magnam ei causam, magnam spem in Milonis morte propositam, magnas utilitates fuisse. itaque illud Cassianum
cui bono fuerit[*](cui bono fuerit iudicium (indicium Purser) codd. Asconii)in his personis valeat, etsi boni nullo emolumento impelluntur in fraudem, improbi saepe parvo. atqui Milone interfecto Clodius haec adsequebatur, non modo ut praetor esset non eo consule quo sceleris facere nihil[*](facere nihil E: nihil facere Tδ) posset sed etiam ut eis[*](iis unus Ox., Manutius: his ETδ) consulibus praetor esset quibus si non adiuvantibus, at coniventibus certe speraret se posse[*](posse se T) eludere in illis suis cogitatis furoribus: cuius illi conatus, ut ipse ratiocinabatur, nec cuperent reprimere, si possent[*](nec si cup. reprim. possent ETδ: corr. Madvig.), cum tantum beneficium ei se debere arbitrarentur, et, si vellent, fortasse vix possent frangere hominis sceleratissimi conroboratam iam vetustate audaciam.
an vero, iudices, vos soli ignoratis, vos hospites in hac urbe versamini, vestrae peregrinantur aures neque in hoc pervagato civitatis sermone versantur, quas ille leges, si leges nominandae sunt ac non faces urbis, pestes rei publicae, fuerit impositurus nobis omnibus atque inusturus? exhibe[*](exhibe, exhibe E: alterum exhibe post Clodi hab. Tδ), exhibe, quaeso, Sexte Clodi, librarium illud legum vestrarum quod te aiunt eripuisse e domo et ex mediis armis turbaque nocturna tamquam Palladium sustulisse[*](sustulisse Tδ: extulisse E), ut praeclarum videlicet munus atque instrumentum tribunatus ad aliquem, si nactus esses, qui tuo arbitrio tribunatum gereret, deferre posses [*](possesduo fragmenta a Quintil. ix. 2. 54 et a Schol. Bob. p. 346. 14 servata: An huius ille legis, quam Clodius a se inventam gloriatur, mentionem facere ausus esset vivo Milone, non dicam consule ? De nostrum omnium—non audeo totum dicere Quintil. et de nostrorum omnium, non audeo totum dicere. Videte quid ea vitii lex habitura fuerit, cuius periculosa etiam reprehensio est [Schol.] primus conglutinavit Garatoni, huc inseruit Peyron : eadem non ex hac oratione, sed ex ea quae habita est pro Milone atque per <ταχυγράφους excepta> sumpta esse testatur Scholiasta, admonuit Rau, demonstravit Gaumitz). et aspexit me illis quidem[*](quidem illis Tδ) oculis quibus tum solebat cum omnibus omnia minabatur. movet me quippe lumen curiae! quid? tu me tibi iratum, Sexte, putas, cuius tu[*](tu om. T poenitus Quint. ix. 3. 6) inimicissimum multo crudelius etiam punitus es, quam erat humanitatis meae postulare? tu P. Clodi cruentum cadaver eiecisti domo, tu in publicum abiecisti, tu spoliatum imaginibus, exsequiis, pompa, laudatione, infelicissimis lignis semiustilatum nocturnis canibus dilaniandum reliquisti. qua re, etsi nefarie fecisti, tamen, quoniam in meo inimico crudelitatem exprompsisti tuam, laudare non possum, irasci certe non debeo.
Audistis, iudices, quantum Clodi interfuerit[*](Audistis, iudices, quantum Clodi inter fuerit Peyron: fuerit P (fuerit ... sibi solutam om. cett.)) occidi Milonem: convertite animos nunc vicissim ad Milonem. quid Milonis intererat interfici Clodium? quid erat cur Milo non dicam admitteret, sed optaret? obstabat in spe consulatus Miloni Clodius. at eo repugnante fiebat, immo vero eo fiebat magis, nec me suffragatore meliore utebatur quam Clodio. valebat apud vos, iudices, Milonis erga me remque publicam meritorum memoria, valebant preces et lacrimae nostrae, quibus ego tum vos mirifice moveri sentiebam, sed plus multo valebat periculorum impendentium timor. quis enim erat civium qui sibi solutam P. Clodi praeturam sine maximo rerum novarum metu proponeret? solutam autem[*](autem PE: om. Tδ) fore videbatis, nisi esset is consul qui eam auderet possetque constringere. Eum Milonem unum esse cum sentiret universus populus Romanus, quis dubitaret suffragio suo se metu, periculo rem publicam liberare? at nunc, Clodio[*](P. Clodio Tδ) remoto, usitatis iam rebus enitendum est Miloni ut tueatur dignitatem suam; singularis illa et[*](et P : om. ETδ) huic uni concessa gloria quae cotidie augebatur frangendis furoribus Clodianis iam Clodi morte cecidit. vos adepti estis ne quem civem metueretis; hic exercitationem virtutis, suffragationem consulatus, fontem perennem gloriae suae perdidit. itaque Milonis consulatus qui vivo Clodio labefactari non poterat mortuo denique temptari coeptus est. non modo igitur nihil prodest sed obest etiam Clodi mors Miloni.
at valuit odium, fecit iratus, fecit inimicus, fuit ultor iniuriae, punitor doloris[*](poenitur P) sui.quid? si haec non dico maiora fuerunt in Clodio quam in Milone, sed in illo maxima, nulla in hoc, quid voltis amplius? quid enim odisset Clodium Milo, segetem ac materiam[*](materiam P, Quintil. viii. 6. 7 cod. A: materiem cett.) suae gloriae, praeter hoc civile odium quo omnis improbos odimus? illi[*](illi scripsi: ille codd.) erat ut odisset primum defensorem[*](defens. post meae hab. E) salutis meae, deinde vexatorem furoris, domitorem armorum suorum, postremo etiam accusatorem suum; reus enim Milonis lege Plotia[*](Plotia P. Clodi P) fuit Clodius quoad vixit[*](reus enim ... quoad vixit del. Bake). quo tandem animo hoc tyrannum illum[*](illum P: om. cett.) tulisse creditis? quantum odium illius et in[*](et ut in Ioergensen) homine iniusto quam etiam iustum fuisse?