Pro T. Annio Milone

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.

servos agrestis et barbaros, quibus silvas publicas depopulatus erat Etruriamque vexarat, ex Appennino deduxerat, quos videbatis. res erat minime obscura. etenim dictitabat palam[*](dictitabat palam E: palam dict. Tδ) consulatum Miloni eripi[*](eripi Miloni E: Mil. eripi Tδ) non posse, vitam posse. significavit hoc saepe in senatu, dixit in contione; quin etiam M.[*](M. unus Ox., Krause: om cett.) Favonio, fortissimo viro, quaerenti ex eo qua spe fureret Milone vivo, respondit triduo illum aut[*](aut E: ad Tδ) summum quadriduo esse periturum; quam vocem eius ad hunc M. Catonem statim Favonius detulit.

interim cum sciret Clodius—neque enim erat id difficile[*](id difficile T: diffic. id E: id facile a: difficile b) scire a Lanuvinis[*](a Lanuvinis ETw: om. δ (in lac a)) —iter sollemne, legitimum, necessarium ante diem xiii Kalendas Februarias Miloni esse Lanuvium ad flaminem prodendum, quod erat dictator Lanuvi Milo[*](quod erat dictator Lanuvi Milo del. Bake), Roma subito ipse profectus pridie est ut ante suum fundum, quod re intellectum est, Miloni insidias conlocaret; atque ita profectus est ut contionem turbulentam in qua eius furor desideratus est, quae illo ipso die habita est[*](quae illo ipso die habita est del. Bake), relinqueret, quam, nisi obire facinoris locum tempusque voluisset, numquam reliquisset.

Milo autem cum in senatu fuisset eo die quoad senatus est dimissus, domum venit, calceos et vestimenta mutavit, paulisper, dum se uxor, ut fit, comparat, commoratus est, dein profectus id temporis cum iam Clodius, si quidem eo die Romam venturus erat, redire potuisset. obviam fit ei Clodius, expeditus, in equo, nulla raeda, nullis impedimentis, nullis Graecis comitibus, ut solebat, sine uxore, quod numquam fere[*](numquam fere om. T): cum hic insidiator, qui iter illud ad caedem faciendam apparasset, cum uxore veheretur in raeda, paenulatus, magno et impedito et muliebri ac delicato ancillarum puerorumque comitatu.

fit obviam Clodio ante fundum eius hora fere undecima aut non multo secus. statim complures cum telis[*](cum telis om. Schol.) in hunc faciunt de loco superiore impetum; adversi[*](adversi adgressi Schol.) raedarium occidunt. cum autem hic de raeda reiecta paenula desiluisset seque acri animo defenderet, illi qui erant cum Clodio gladiis eductis, partim recurrere ad raedam ut a tergo Milonem adorirentur[*](adorirentur Milonem Schol.), partim, quod hunc iam interfectum putarent, caedere incipiunt eius servos qui post erant; ex quibus qui animo fideli in dominum et praesenti[*](et praesenti E: erant et praesenti Ta: erant et praesentes b) fuerunt, partim occisi sunt, partim, cum ad raedam pugnari viderent, domino[*](et domino P) succurrere prohiberentur, Milonem occisum et ex ipso Clodio audirent et re vera putarent, fecerunt id servi Milonis—dicam enim aperte[*](aperte P: om. cett.) non derivandi criminis causa, sed ut factum est—nec imperante nec sciente nec praesente domino[*](domino post imperante hab. Schol.), quod suos quisque servos in tali re facere voluisset.

haec sicuti[*](sicuti ET: sicut Pδ: si ut Quintil. iv. 4. 2; Iulius Victor, p. 416, Schol.) exposui ita gesta sunt, iudices: insidiator superatus est, vi victa vis vel potius oppressa virtute audacia est. nihil dico[*](nihil dico post sit hab. T) quid res publica consecuta sit, nihil quid vos, nihil quid omnes boni: nihil sane id[*](id quod P) prosit Miloni, qui hoc fato natus est ut ne se quidem servare potuerit quin una rem publicam vosque servaret. si id iure fieri non potuit[*](iure fieri non potuit P: fieri iure non posset ET: iure non posset δ), nihil habeo quod[*](quid P) defendam. sin hoc et[*](hoc et hoc P) ratio doctis et necessitas barbaris et mos gentibus et feris[*](feris etiam beluis P) natura ipsa praescripsit ut omnem semper vim quacumque ope possent a corpore, a capite, a vita sua propulsarent, non potestis hoc facinus improbum iudicare quin simul iudicetis omnibus qui in latrones inciderint aut illorum telis aut vestris sententiis esse pereundum.