Pro T. Annio Milone
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
non fuit ea causa, iudices, profecto, non fuit cur sibi censeret Pompeius quaestionem ferendam, sed homo sapiens atque alta et divina quadam mente praeditus multa vidit: fuisse illum sibi inimicum, familiarem Milonem; in communi omnium laetitia si etiam ipse gauderet, timuit ne videretur infirmior fides reconciliatae gratiae. multa etiam alia vidit, sed illud maxime, quamvis atrociter ipse tulisset, vos tamen fortiter iudicaturos. itaque delegit ex florentissimis ordinibus ipsa lumina, neque vero, quod non nulli dictitant, secrevit in iudicibus legendis amicos meos. neque enim hoc cogitavit vir iustissimus, neque in bonis viris[*](legendis ... viris om. T) legendis id adsequi potuisset, etiam si cupisset. non enim mea gratia familiaritatibus continetur, quae late patere non possunt, propterea quod consuetudines victus non possunt esse cum multis[*](propterea ... multis del. Bake); sed, si quid possumus, ex eo possumus quod res publica nos coniunxit cum bonis. ex quibus ille cum optimos viros legeret idque maxime ad fidem suam pertinere arbitraretur, non potuit legere non studiosos mei.
quod vero te, L. Domiti, huic quaestioni praeesse maxime voluit, nihil quaesivit aliud[*](aliud om. T) nisi iustitiam, gravitatem, humanitatem, fidem. tulit ut consularem necesse esset: credo, quod principum munus esse ducebat resistere et levitati multitudinis et perditorum temeritati. ex consularibus te creavit potissimum: dederas enim quam contemneres popularis insanias[*](insanias ET, Schol.: insidias δ) iam[*](iam inde Schol.) ab adulescentia documenta maxima.
quam ob rem, iudices, ut aliquando ad causam crimenque veniamus, si neque omnis confessio facti est inusitata, neque de causa nostra quicquam aliter ac nos vellemus a senatu iudicatum est, et lator ipse legis, cum esset controversia nulla facti, iuris tamen disceptationem esse voluit, et ei lecti[*](ei lecti Garatoni: electi codd.: et electi iud. del. Ioergensen) iudices, isque praepositus est[*](est Orelli: om. codd.) quaestioni qui haec iuste sapienterque disceptet, reliquum est, iudices, ut nihil iam quaerere aliud[*](aliud iudices E) debeatis nisi uter utri insidias fecerit. quod quo facilius argumentis perspicere possitis[*](perspicere possitis argum. E), rem gestam vobis dum breviter expono, quaeso, diligenter attendite.
P. Clodius, cum statuisset omni scelere in praetura vexare rem publicam videretque ita tracta[*](tracta k, Naugerius (1): tractata codd.) esse comitia anno superiore[*](vellet om. δ) ut non multos mensis praeturam gerere posset, qui non honoris gradum spectaret, ut ceteri, sed et L. Paulum conlegam effugere vellet, singulari virtute civem, et annum integrum ad dilacerandam rem publicam quaereret, subito reliquit annum suum seseque in proximum[*](proximum annum post prox. add. E, ante prox. Tδ, del. A. Eberhard) transtulit, non, ut fit, religione aliqua, sed ut haberet, quod ipse dicebat, ad praeturam gerendam, hoc est ad evertendam rem publicam, plenum annum atque integrum.
occurrebat ei mancam ac debilem praeturam futuram suam consule Milone; eum porro summo consensu populi Romani consulem fieri videbat. contulit se ad eius competitores, sed ita totam ut petitionem ipse solus etiam invitis illis gubernaret, tota ut comitia suis, ut dictitabat, umeris sustineret. convocabat tribus, se interponebat, Collinam[*](Collinam coloniam b2) novam dilectu perditissimorum civium conscribebat. quanto ille plura miscebat, tanto hic magis in dies convalescebat. Vbi vidit homo ad omne facinus paratissimus fortissimum virum, inimicissimum suum, certissimum consulem, idque intellexit non solum sermonibus, sed etiam suffragiis populi Romani saepe esse declaratum, palam agere coepit et aperte dicere occidendum Milonem.