Pro M. Scauro

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.

qui sive patricius sive plebeius esset—nondum[*](nondum T, Ascon.: non A) enim certum constituerat[*](constitutum erat Ascon.)—cum hoc[*](hoc illo Ascon.) sibi[*](sibi T, Ascon.: sibi certum A) contentionem fore putabat[*](neque vero ... putabat hab. Asconius circa medivm), Appius autem hoc maiorem etiam quod illum in pontificatus petitione, in saliatu, in ceteris meminerat fuisse patricium. quam ob rem se consule neque repelli fratrem volebat neque, iste[*](iste Müller: ipse T: om. A) si patricius esset, parem Scauro fore videbat, nisi hunc aliquo aut metu aut infamia perculisset.

ego id fratri in honore fratris amplissimo non concedendum putem, praesertim qui[*](qui A: qum T) quid amor fraternus valeat paene praeter ceteros sentiam? at enim frater iam non petit. quid tum? si ille retentus a cuncta Asia supplice, si a negotiatoribus, si a publicanis, si ab omnibus sociis, civibus exoratus anteposuit honori suo commoda salutemque provinciae, propterea putas semel[*](putas semel A: putassentvel (Peyron) T) exulceratum animum tam facile potuisse sanari?

quamquam in istis omnibus rebus, praesertim apud homines barbaros, opinio plus valet saepe quam res ipsa. persuasum est Sardis se nihil Appio gratius esse facturos quam si de Scauri fama detraxerint; multorum etiam spe commodorum praemiorumque ducuntur; omnia consulem putant posse, praesertim ultro pollicentem. de quo plura iam non dicam.

quamquam ea quae dixi non secus dixi quam si eius frater essem, non is qui et est et qui[*](et qui et inique Francken: fort. excidit parum fraterne) multa dixit, sed is qui ego esse in meum consuevi. generi igitur toti[*](toti Müller: totius A) accusationis resistere, iudices, debetis, in quo nihil more, nihil modo[*](nihil modo Niebuhr: nihil mode A: del. Francken), nihil considerate, nihil integre, contra improbe, turbide, festinanter, rapide[*](rapide cupide Beier) omnia[*](omnia, omnia Cramer) conspiratione, imperio, auctoritate, spe, minis videtis esse suscepta.