Pro M. Scauro

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.

quod si te omen nominis vestri forte duxit, nos tamen id more maiorum, quia faustum putamus, non ad perniciem, verum[*](perniciem valere verum Beier) ad salutem interpretamur. sed omnis ista celeritas ac festinatio, quod inquisitionem, quod priorem actionem totam sustulisti, illud patefecit et inlustravit quod occultum tamen non erat, non esse hoc iudicium iudici, sed comitiorum consularium causa comparatum.

hic ego Appium Claudium, consulem fortissimum atque ornatissimum virum mecumque, ut spero, fideli in gratiam reditu firmoque coniunctum, nullo loco, iudices, vituperabo. fuerint[*](fuerant A: corr. Francken) enim eae partes aut eius quem id facere dolor et[*](dolor et Mai: doleret A) suspicio sua coegit, aut eius qui has sibi partis depoposcit, quod aut non[*](non A: om. T) animadvertebat quem violaret, aut facilem sibi fore in gratiam reditum[*](in gratiam red. A: red. in gratia T) arbitrabatur;

ego tantum dicam quod et causae satis et in illum minime durum aut asperum possit esse. quid enim habet turpitudinis Appium Claudium M. Scauro esse inimicum? quid? avus[*](avos AT) eius[*](eius T: om. A) P. Africano non fuit, quid? mihi ipsi idem iste, quid? ego illi? quae inimicitiae dolorem utrique nostrum fortasse aliquando, dedecus vero certe numquam attulerunt.

successori[*](successum A) decessor invidit, voluit[*](voluit T: et voluit A) eum quam maxime offensum quo magis ipsius memoria excelleret[*](memoria excelleret T: memoriam lacesseret A); res non modo non abhorrens a consuetudine sed usitata etiam et valde pervagata[*](etiam et valde pervagata T: etiam num et vulgata A). neque vero tam[*](tam A: tamen T: om. Ascon.) haec ipsa cotidiana res Appium Claudium illa humanitate et sapientia praeditum per se ipsa movisset, nisi hunc C. Claudi[*](C.: om. Ascon.), fratris sui, competitorem fore putasset.